LICEO CLASSICO STATALE “G. CARDUCCI”- NOLA
CERTAMEN NOLANUM IV EDIZIONE
"Monumentum: dalla costruzione della memoria all’ammonimento”
Traccia 1 Traduci il brano e rispondi ai quesiti di seguito riportati: His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat. Docet se nullum extraordinarium honorem appetisse, sed exspectato legitimo tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret. Latum ab X tribunis plebis contradicentibus inimicis, Catone vero acerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora dies extrahente, ut sui ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio; qui si improbasset, cur ferri passus esset? Si probasset, cur se uti populi beneficio prohibuisset? Patientiam proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset; in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset. Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere. Iniuriam in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat. Pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent. 1) Chi è il soggetto del verbo commemorat al secondo e al penultimo rigo del testo? 2) Quale proposizione esprime l’espressione ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent? 3) Quale funzione narrativa svolge la “memoria” o il “ricordo” di cui si parla nel brano?
LICEO CLASSICO STATALE “G. CARDUCCI”- NOLA
CERTAMEN NOLANUM IV EDIZIONE
"Monumentum: dalla costruzione della memoria all’ ammonimento”
Traccia 2 Traduci il brano e rispondi ai quesiti di seguito riportati: Magnam et bonam laudis partem in claris viris etiam illa vindicant, quae aut ab his dicta graviter aut facta pertinax memoria viribus aeternis conprehendit. Quorum ex abundanti copia nec parca nimis nec rursus avida manu quod magis desiderio satisfaciat quam satietati abundet hauriamus. Civitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum Capua creari debere adseverabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. Tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara voce denuntiavit, si quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum interempturum. Hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam ad ius civitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut patris armis, ita verbis filii fracta cessit.
1) A quale “memoria” o “ricordo” fa riferimento l’autore nella parte iniziale del brano proposto? 2) Nella frase maiori parti senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat come è costruito il verbo placere? 3) Cos’è sublegi?
LICEO CLASSICO STATALE “G. CARDUCCI”- NOLA
CERTAMEN NOLANUM IV EDIZIONE
"Monumentum: dalla costruzione della memoria all’ ammonimento”
Traccia 1 Traduci il seguente brano ed elabora un commento di carattere linguistico-letterario e stilistico. Horrescit visu subito causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas. Tum pater Anchises: "animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam Securos latices et longa oblivia potant. Has equidem memorare tibi atque ostendere coram, iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta." "O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est Sublimis animas iterumque ad tarda reverti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?" "Dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo" suscipit Anchises atque ordine singula pandit. "Principio caelum ac terram camposque liquentis lucentemque globum lunae Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
LICEO CLASSICO STATALE “G. CARDUCCI”- NOLA
CERTAMEN NOLANUM IV EDIZIONE
"Monumentum: dalla costruzione della memoria all’ ammonimento”
Traccia 2 Traduci il seguente brano ed elabora un commento di carattere storico, linguistico-letterario e stilistico. Trepidam urbem ac simul atrocitatem recentis sceleris, simul veteres Othonis mores paventem novus insuper de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem Galbae suppressus ut tantum superioris Germaniae exercitum descivisse crederetur. tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere. Nec iam recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civilium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vastitatem Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina, loquebantur. Prope eversum orbem etiam cum de principatu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse Caesare Augusto victore imperium; mansuram fuisse sub Pompeio Brutoque rem publicam: nunc pro Othone an pro Vitellio in templa ituros? Utrasque impias preces, utraque detestanda vota inter duos, quorum bello solum id scires, deteriorem fore qui vicisset. Erant qui Vespasianum et arma Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud atque alias cladis horrebant. et ambigua de Vespasiano fama, solusque omnium ante se principum in melius mutatus est.