Adulescens

Page 16

M a R o «femin mán tró

ístr as, na ias pri s »h m ist as ó Vigínti autem annis post, legem alii abrogáre, alii serváre volébant. Ea occasióne dóminae instituérunt primam prostestatiónem públicam totíus históriae: vias occupavérunt, commeátum impedivérunt, omni conátu viris persuadére voluérunt hanc legem esse iníquam. Sevérus Cato Maior sive Censor, féminas vocans «indómitum ánimal», monuit eis tribuéndam non esse nimiam poténtiam: «Quid enim, si hoc expugnáverint, non temptábunt?» (Liv. XXXIV 2). Lex tamen abrogáta est anno 195.

Aduléscens n. 3 - 2020 - Poste Italiane S.P.A. - Sped. in abb. post. - D.L. 353/2003 (Conv. in L. 27/02/2004 n. 46) Art. 1, comma 1, DCB Ancona

Matronárum sedítio Anno 215 a.Chr.n. in re pública fuit discrímen políticum et pecuniárium. Tum tribúnus Gaius Oppius panxit legem Oppiam, qua muliéribus non licébat pretiósa ornaménta gérere, neque púrpuram, neque iunctis vehículis in Urbe vehi.

e ria

Matróna magnum pondus habébat in societáte Romána. Erat mater famílias, uxor patris famílias, dómina spectábilis, cui curae erat domus et liberórum educátio. In eius honórem, kaléndis Martiis, celebrabátur festum Matronália vocátum. Eo die viri dona dabant uxóribus et mátribus. Matrónae distinguebántur stola et comptu capillórum.

Tassa Riscossa/Taxe Perçue

Tibi commendo...


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.