1 minute read

Tibi comméndo

Tibi commendo... M a t r ó n a s « f e m i n í s t r i a s » h i s t ó r i a e R o m á n a s , p r i m a s Aduléscens n. 3 - 2020 - Poste Italiane S.P.A. - Sped. in abb. post. - D.L. 353/2003 (Conv. in L. 27/02/2004 n. 46) Art. 1, comma 1, DCB Ancona Tassa Riscossa/Taxe Perçue Matróna magnum pondus habébat in societáte Romána. Erat mater famílias, uxor patris famílias, dómina spectábilis, cui curae erat domus et liberórum educátio. In eius honórem, kaléndis Martiis, celebrabátur festum Matronália vocátum. Eo die viri dona dabant uxóribus et mátribus. Matrónae distinguebántur stola et comptu capillórum. Matronárum sedítio Anno 215 a.Chr.n. in re pública fuit discrímen políticum et pecuniárium. Tum tribúnus Gaius Oppius panxit legem Oppiam, qua muliéribus non licébat pretiósa ornaménta gérere, neque púrpuram, neque iunctis vehículis in Urbe vehi. Vigínti autem annis post, legem alii abrogáre, alii serváre volébant. Ea occasióne dóminae instituérunt primam prostestatiónem públicam totíus históriae: vias occupavérunt, commeátum impedivérunt, omni conátu viris persuadére voluérunt hanc legem esse iníquam. Sevérus Cato Maior sive Censor, féminas vocans «indómitum ánimal», monuit eis tribuéndam non esse nimiam poténtiam: «Quid enim, si hoc expugnáverint, non temptábunt?» (Liv. XXXIV 2). Lex tamen abrogáta est anno 195.

Advertisement

This article is from: