AN ADDRESS OF WELCOME TO SIR LINTON ANDREWS COMPOSED AND DELIVERED BY
J. R. JENKINSON
(Winner of the Dean of York's Prize for Latin Prose Composition) 23RD JULY,
1955
ORATIO AD CONCILIUM SCHOLAE SANCTI PETRI EBORACENSIS A.D. X KAL. AUG. Salvete omnes. In salutando hoc summo viro, Lintonio Andrews, equite, nescio an mihi timendum sit ut ad laudem maximarum ejus virtutum eloquentia mea sufficiat. Admiratio tamen impellit; et certe ineptum videretur si hoc tempore occasio omissa esset salutis dicendae lingua, ut solitum, Latina et gratias pro nobis omnibus agendi quod inter tot et tanta negotia nostrum concilium ornavisti ac illustravisti. Itaque spero me, quamvis imperitum eloquendi, bona venia omnium dicturum. Nec fortasse, dum tua insignissima facta paucis expono, omnia per seriem recitare necesse est. Quis enim tua maxima merita ignorat? Nota sunt manifestaque omnibus. Quid vero' dicam de illis libellis quos in dies edendos divulgandosque curas? Nonne eos plurimi cives cotidie mane perlegunt scrutanturque, taciti, intenti, propinquorum, porci, ut ita dicam, ovorumque, rerum denique omnium humanarum atque divinarum obliti, dum res domi militiaeque gestas cognoscunt? Nec id, quod saepe metuendum, cavemus ne veri similia vel temere ficta pro vero accipiamus. Tu enim de rebus gestis illud Scotianum serval--libera est in interpretando opinio, veritas in narrando sacrosancta. Reputanti igitur quantis in officio tuo amplissimo laudibus ornatus sis haud minim videtur to ad consilia eorum quibus editio actorum diurnorum curae est saepissime adscitum esse. Non solum in Britannia plurimis concilis interfuisti sed etiam delectus es qui ad conventum apud Canadios habitum legatus adires : quin paucis ante diebus praecipuo honore auctus es. Nam concilio nuper constituto ut quid legentium quid scribentium interesset discerneretur et ut provideretur ut omnia digna et honesta in libellis nostris fierent, propter probitatem tuam et experientiam qui consulentibus praesideres ab universis electus es. Ad summam, nunquam fere in unum conveniunt homines de his rebus disceptatum quin tu, quippe qui vir peritissimus, conventibus adsis. Artis quidem scribendi ipse handquaquam expers es. Plurimos enim de plurimis rebus libros scripsisti, praecipue de nostri comitatus amoenitate moribusque habitantium, unde maximam laudem inter 10