Most Imaginative written by Elijah Pannozzo (Year 12)
I
Arcana Fundorum
llum imum aedificii, quod in mediis nostrae seniorum scolae ibi stat, occupant officinae istae cubiculosque illos quos manu tenet ferri munus linguae Latini, et residentes sui, nominibus ‘grammatistae Latini sermonis et sui scholastici’, prava scientiis verba legere infernibus dicuntur, disperguntur susurru invocare diro inhumanos, nefasque sub praesidio summatim solitudinis celebrare putantur.
Has famas, sane, vera se includunt. Eis istis magis de Hesperiae terrae bello virisque et atrocitatibus inter se conlocutis Mars hastam terrae lactis ac mellis coruscabat, eaque se convertit in terram cruoris ac violentiae sine ratione. Verbis de remedio pestilentiae antiquae in examine pristino ad linguam ingeniam translatis Spes mox remedii aetatis eius pestilentiae invasit. Multae tales res etiam ab grammatistis, in aetate ante aetatem, effectae sunt: exemplis de hastis trans homines perforantibus lectis caput ducis liberi mundi satis iuvenis acri glante perforatum; centum abhinc annis lapide trans lacus quam procul iactante, fax caelestis ab caelo ad Rutheniam cecidit; saxis iam dudum compulsantibus cultus aetatis aeris ab occultis perditi marium gentibus: latinistae semper fuerunt clades orbis. Olim, in tempore recentius, celebrabant nonnulli latinistae suusque grammatista, dira susurrantes verba et deos venerantes alienos, ritus scelestos in quodam cubiculo, ducens ceteros globi dominus qui dicebat clamabatque fortissimus. At nescio qui, istum praeteriens cubiculum, illa visa congressione se constituit. Conspecto conticuere omnes intentique ora tenebant. Nullo agente, cultores virum spectabant et is illos. In oculos viri magister immobiles inhiabat, et vir oculos rehiabat magistri perterritos. Tandem verso pollice vir surrisit, magistro quoque surridente. Illo cuncti momento sciebant eum quae gerentes intellegere. Ab cubiculo gresso magister ritum cum latinistarum ope persecutus est. Dicam quod erat ritum exsequebantur: per nexum aetherium principem consulabant examinatorum de examine futuro: nemo scilicet scit quo modo examines censeantur, sed constat artes infernas subvenire potere. Hoc erat propositum hoc die, diebus autem aliis cum longe peioribus entibus consuluerunt de longe peioribus qui iam ignoramus…
33