Perclaro templo latim

Page 1

Paróquia do Embaré Rua Padre Visconti nº5 Santos –(SP – Brasil) Cep 11040-150 – tel 227 5977

S. C. Rit. N. S. 137/52 Brev. Ap. N. 134/52 PIUS p.p. XII Praeclaro Templo Curiali Sancti Antonii “de Embaré”, quod dicunt, urbi “Santos” ejusdem nominis diocesi, quemadmodum accepimus, non medíocre affertur decus atque ornamentum. Haec enim Aedes, circiter ante viginti annos excitata, non solum propter molis amplitudinem probatur, sed etiam ob structurae genus “Gothicum”, opera, ad artis rationem efficta, et imagines, summa colorum venustatae expressas. Sacra quoque supellectile eaque magni pretii ita est instructa ut nihil videatur esse desiderandum quod ad domus Dei nitorem atque dignitatem. Sed, quod potissimum Nostra interest, Franciscales Capuccini noncupati, quibus est in Ecclesia concredita, et Christifideles, in cultu ac religione impigri versantur atque opificum societates, ad paroeciam pertinentes, pio vigent labore et industria amplamque fructuum metunt copiam. Quibus permotus, religionis illis Sodalibus ea in tegione Prae positus sbmisse Nos rogavit ut Templum, tot laudibus ornatum, Basilicae Minoris nomine ac jure donaremus. Quibus precibus, Venerabilis Fratis Idilii Soares, Episcopi de “Santos” comendatione suffultis, libenter admissis, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum PAROECIALE TEMPLUM SANCTI ANTONII “DE EMBARÉ”, nuncupatum et in urbe ac diocesi


Paróquia do Embaré Rua Padre Visconti nº5 Santos –(SP – Brasil) Cep 11040-150 – tel 227 5977

de “Santos” positum, honore ac titulo BASILICAE MINORIS condecoramus, omnibus adjectis juribus e previlegiis, quae Aedibus eodem nomine insignibus rite competum. Haec edicimus, stauimus, dcernentes praesentes Letteras firmas, validas adque efficaces jugiter exstare ac permanerer; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterum, nunc e in posterum plenissime suffragari; sicque rite judicandum esse ac dfiniendum; irritumque exnunc e inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die III mensis Novembris, anno MDCCCCLII, Pontificatus Nostri quarto decimo. De speciali mandato Sanctissimi Pro D.no Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis Gildo Brugnola Officium Regens Pontificiis diplomatibus expediendis. L. + S. _________________________________ Concordat cum originale Prot. 221 – Liv VI – Fol. 188


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.