Textosvariadosrepasosegundo

Page 1

TEXTOS 1º BACHILLERATO 3ª EVALUACIÓN

Oceanus Atlanticus magnum mare est. Illud mare longum et latum,

quod inter Europam et Africam interest1 , “Mare Nostrum” appellatur

a romanis. Inter Oceanum et Mare Nostrum est fretum angustum,

quod Africam ab Hispania dividit. Hoc fretum Gaditanum appellatur,

a nomine civitatis Gadium2 . Illud mare longum et angustum, quod

inter Aegyptum et Arabiam situm est, “Mare Rubrum” appellatur,

nam aqua illius maris rubra videtur.

In ora Italiae multi portus sunt. Ab omnibus terris naves in portus

Italiae veniunt. Roma non ad mare, sed ad Tiberim flumen sita est.

1 2

1

Interest: verbo intersum. Gadium (invariable): Cádiz.


LOS SOLDADOS ROMANOS Dum milites romani in castris ambulant neque Germanos timent, magnus numerus hostium castra petit. Romani hostes armatos accurrere vident atque arma sumunt. Alii portas castrorum claudunt, alii vallum ascendunt. Germani castra oppugnant. Romani castra defendunt. Milites romani pila in Germanos iaciunt. Illi autem pila in castra iacere non possunt3, quod4 vallum nimis altum est, neque vallum ascendere possunt, quod Romani vallum cum pilis et gladiis defendunt. Hostes castra expugnare non possunt. Romani portas castrorum aperiunt atque in hostes excurrunt. Barbari perterriti milites nostros ad se venire vident, arma ad terram iaciunt, terga vertunt atque in magnas silvas fugiunt.

3 4

2

Possunt: possum. Este quod y el siguiente son conjunciones: porque.


EL REGRESO DE LOS SOLDADOS Romanorum copiae ad oppidum appropinquant. Viri fessi longo bello longisque viis sunt. Altos patriae muros iam vident; mox vias, aedificia, deorum templa ac forum videbunt, amicos salutabunt laetique apud suos erunt, longe a castris atque a belli periculis. Ad oppidi portas imperator copias dimittet. Quisque domum suam migrabit, ubi, laetus suos inveniet. Post prima oscula, gratias deis agent. Deinde cenam copiosam parabunt. Post cenam tota familia iuncta erit; multas res memorabunt, multa facta per longas horas narrabunt. Cras vir diu quiescet etiamque multa dicet atque audiet. Postridie in agris laborabit magnaque laetitia tranquillam vitam renovabit.

3


LA OVEJA Y EL ASNO Ovis et asinus inter se colloquebantur5. Ovis putabat se feliciorem esse asino. Dicebat asino: “Dominus tuus te saepe verberat; tibi gravissima onera imponit; at

meus mihi nunquam. Meus gregem suum in agros ducit, ubi est herba nobis gratissima; tuus te carduis pascit. Labor nobis nullus est, at vobis assiduus: Maxima vitae vestrae pars miserrima est, nos in perpetua felicitate vivimus. Una tamen res me sollicitam tenet: saepe unam nostrum dominus secum abducit nec ad nos nunquam reducit”. Asinus, qui saepe ad urbem ovillas pelles vexerat, intelligebat ovem in magno errore esse. “Vita tua”, inquit “mea peior est: Ego laboro quidem, sed usque ad senectutem vivo. Vestro domino magna cura vestri est, sed mox vos occidit. Mox tuam carnem suis amicis apponet; ego miser sed vivus, tui memoriam servabo, magnum in laboribus meis levamen”.

5

4

Colloquor: verbo deponente: traducir en activa.


CIRCE TRANSFORMA EN CERDOS A LOS COMPAÑEROS DE ULISES CAPITULUM PRIMUM

Itaque cursum tenebant ad insulam qua Circe, filia Solis, habitabat.

Ubi eo6 pervenerunt, omnes Ulixis socii cupiebant e nave exire et

insulam explorare. Tandem Ulises Eurylochum et socios viginti

duos in terram exposuit et aquam et cibum ad navem reportare

iussit. Post longum iter procul in vallem magnam Circes domum

conspexerunt et ante portam multas feras quas arte domuerat. In

domo dea sedebat, quae simul pulchram telam texebat et voce

cantabat dulcissima. Itaque ad portam appropinquaverunt omnes

praeter Eurylochum, qui insidias timebat.

6

5

Eo: adverbio: allí.


CAPITULUM SECUNDUM

Dea, cum7 portam aperuit, eos intrare et cenare iussit. In sellis eos collocavit et vinum dedit, sed prius medicamenta infuderat. Cum ea biberunt, dea viros virga tetigit et statim facti sunt porci. Nunc voce porcina grunniebant, sed mentem retinebat humanam. In haram inclusi sunt cum aliis quos dea ante iam mutaverat.

7

6

Cum: conjunción: cuando. // La tercera vez que aparece es la preposición: con.


CAPITULUM TERTIUM Interea Eurylochus dubius ac perterritus ad navem festinavit et omnia Ulixi narravit; hic, quod mirabilem artem timebat, Eurylochum ad locum statim se ducere iussit, sed ille ad pedes Ulixis se provolvit et per omnes deos oravit: “Minime vero, Ulixes, noli nos omnes obicere morti”. Ulixes ei respondit iratus: “Ad navem igitur tu manebis, Euryloche, ego periculum solus adibo”.

7


CAPITULUM QUARTUM

Haec ubi8 dixit, discessit solus et ad Circes domum iter fecit, sed dum intrat subito deterritus est specie iuvenis qui virgam auream manu tenebat: Mercurius, qui erat ille, ait: “quo festinas, stulte? Hic habitat Circe, quae tuos socios in

porcos mutavit et inclusit in haram sordidam. Visne9 eandem fortunam subire?” Neque tamen verba neque numen Mercurii

eum detinebat. Deus igitur, cum10 hoc vidit, ei tradidit herbam cui nomen est moly. Dixit: “hanc tene manu et audacter per portam intra. Moly enim te defendet”.

Ubi (conjunción): cuando. Visne: ¿acaso quieres?. 10 Cum (conjunción): cuando. 8 9

8


CAPITULUM QUINTUM Et ita res evenit: cum porta aperta est et Ulixes in regiam acceptus (est), Circe in solio eum collocavit et in poculum vinum et medicamentum infudit. Cum ea Ulixes bibit, dea eum virga tetigit et magna voce dixit: “ad haram, porce, ad socios abi”. Sed moly eum servavit neque mutatum est eius corpus.

9


CAPITULUM SEXTUM Itaque Circe perturbata ad pedes eius se provolvit et ait: “Qui es tu?

Omnes qui hoc poculum ante hauserunt mutati sunt in porcos.

Nonne11 ille Ulixes tu es, quem amare iam diu fatis cogor. Ego te

dea in matrimonium peto”.

Sed Ulises eius preces repudiavit. Nihil enim cupiebat nisi socios

rursus videre. Itaque Circe, cum hoc intellexit, ad haram cucurrit et

Ulixis socios liberavit. Illi in regiam intraverunt forma porcina et

omnia compleverunt grunnitu, sed statim Circe unguento eos oblevit

et in formam humanam iterum redierunt. Quanta laetitia cinxerunt

ducem!.

11

Nonne: ¿acaso?.

10


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.