1 minute read

Rut. Nam. I, 183-194, 197-204

Rutilius Claudius Namatianus

Et iam nocturnis spatium laxauerat horis

Advertisement

Phoebus Chelarum pallidiore polo.

Cunctamur temptare salum portuque sedemus, nec piget oppositis otia ferre moris, occidua infido dum saeuit gurgite Plias dumque procellosi temporis ira calet.

Respectare iuuat uicinam saepius urbem et montes uisu deficiente sequi, quaque duces oculi grata regione fruuntur, dum se, quod cupiunt, cernere posse putant. Nec locus ille mihi cognoscitur indice fumo, qui dominas arces et caput orbis habet

[…]

Sed caeli plaga candidior tractusque serenus signat septenis culmina clara iugis.

Illic perpetui soles atque ipse uidetur quem sibi Roma facit purior esse dies.

Saepius attonitae resonant Circensibus aures; nuntiat accensus plena theatra fauor:

Pulsato notae redduntur ab aethere uoces, uel quia perueniunt uel quia fingit amor.

This article is from: