Regula S. Clarae et Constitutiones pro Monialibus Reformationis a Sacta Coleta

Page 1

REGULA S. CLARAS ET

CONSTITUTIONES PRO

MONIALIBUS CLARISSIS REFORMATIONIS

A SANCTA COLETA

ROM/E CURIA GENERALITIA ORDINIS FRATRUM MINORUM

1932


SUPERIORUM PERMISSU

Tipografia Poliglotu Caore di Maria - Banebt Veccbi 12 • ROMA • Tei. 52>576


INDEX

Littera R.mi P. Ministri Generalis Ordinis Fra­ VI trum Minorum . I

REGULA SANCTAE CLARAE Pag. Bulla Innocentii Papae IV............................ Caput I - In Nomine Domini incipit forma vitae Sororum Pauperum . . . » II - De iis quae volunt vitam istam ac­ cipere et qualiter recipi debeant . > III - De Officio divino et ieiunio; de Confessione et Communione . . » IV - De electione et officio Abbatis­ sae, de Capitulo atque de Officia­ libus et Discretis....................... > V - De silentio ac de locutorio et crate » VI - De non habendis possessionibus . » VII - De modo laborandi................... » VIII - Quod nihil approprient sibi So­ rores et de eleemosyna procuran­ da et de Sororibus inermis . . . » IX - De poenitentia Sororibus peccan­ tibus imponenda et de Sororibus servientibus extra Monasterium . » X - De admonitione et correctione So­ rorum .......................................... > XI - De clausurae custodia................... > XII - De Visitatore, Cappellano et Cardinali Protectore...................

3

6

7 11 13

16 19 21

22

25 28 30 32


— IV — Declaratio Eugenii Pp. IV circa obligationem praeceptorum Regulae.................................. Seraphicae paupertatis privilegium . . . . Testamentum Sanctae Clarae......................... Laudes Testamenti............................................ Benedictio Sanctae Clarae.............................

35 3B

39 52 53

II CONSTITUTIONES Bulla confirmationis Pii II............................. De vi obligandi sanctae Regulae nn. 1-3 . . Caput I. - De ingressu Religionis nn. 4-19 . > II. - De qualitate habitus et vestium nn. 20-36 ................................................. y> III. - De divino Officio nn. 37-45 . . y> IV. - De abstinentia nn. 46-49 . . . » V. - De confessione et receptione Cor­ poris Domini Jesu Christi, et de Confessariis nn. 50-64 ............................. 2 VI - De clausura nn. 65-81 .... » VII. - De electione Abbatissae, Dis­ cretarum ac ceterarum Officialium nn. 82-102 ...................................................... > VIII. - De modo tenendi Capitulum nn. 103-1H................................................. > IX. - De silentio et modo loquendi ad cratem et locutorium nn. 112-121. X. - De observantia paupertatis; et j> quod Sorores non recipiant posses­ sionem aliquam, nec sibi aliquid approprient nn. 122-140 . > XI - De infirmis Sororibus nn. 141-152

57 67 70 76

80 83

85 89

96 102 105

109 114


— V — Caput XII. - De occupationibus Sororum nn. 153-161...................................................... » XII. - Dc correctione delinquentium nn. 162-164 ................................................. » XIV. - De OBtiaria et de ingressu in . . Monasterium nn. 165-188 . . XV. - De sacra Visitatione nn. 189-194 » XVI. - Alia ex vigente Jure canonico addenda ................................................. Art. I. - De Postulatu nn. 195-203 .... 7> II. - De Novitiatu nn. 204-227 .... * III. - De professione religiosa nn. 228245 » IV. - De exitu et de dimissione Soro­ rum nn. 246-256 .................................. :> V. - De erectione et suppressione Mo­ nasteriorum nn. 257-259 ......................... y> VI. - Dq quibusdam obligationibus Superiorissarura et subditarum nn. 260265 Conclusio Gulielmi Casalensis......................... Conclusio Bullae Pii II.................................. Decretum S. Congregationis ratum habens . . hunc textum Constitutionum . . Attestatio R.mi P. Ministri Generalis . . . Index alphabeticus Constitutionum . . . .

119 122 124 132 135 135 137 144 149 152

153 156 158 159 161 163


CORRIGE

Pag. 7, lin. 5 pro «Sororis» legendum « Sorori ».


LITTERAE RMI. P. MINISTRI GENERALIS ORDINIS FRATRUM MINORUM

Fr. BONAVENTURA MARRANI Serapiiicae Provinciae a Sancta Clara ex-MiNISTER, TOTIUS ORDINIS FRATRUM MlNORUM

Minister Generalis nuMiLisQUE in Domino servus. Venerandis Admodum Abbalissis omnibus* que perdileclis in Christo ac Seraphico Palre Francisco Filiabus Sororibus Ordinis Sanctae Clarae Reformationis a Sanola Coleta Salutem et Seraphicam Benedictionem ac plenissimam in Spiritu Sancto Consolationem. Beatissima Mater Clara, de pretiosa ditissi­ mae paupertatis haeredilale, a Seraphico Patre Francisco sibi suisque filiabus legata, quammaxime sollicita, paulo ante quam ad Spon­ sum advolaret Caelestem, sequentia in suo Testamento consignavit: « Flexis genibus et utroque homine incli«nato, sanctae Matri Ecclesiae Romanae, « Summo Pontifici, et praecipue Domino Car« dinali, qui Religioni Fratrum Minorum et « nobis fuerit deputatus, recommendo omnes « meas Sorores, quae sunt et venturae sunt,


— VIII — <c ut amore illius Domini, qui pauper positus « in pracsepio, pauper vixit in sacculo et nu« dus remansit in patibulo, semper gregi suo « pusillo, gacm Dominus Paler genuit in Ec« clcsia sua sancta, verbo et exemplo beati Paa iris Francisci, in sequendo paupertatem et « humilitatem dilecti Filii sui et gloriosae (t Virginis Matris suae, sanciam paupertatem, « quam Deo et beatissimo Patri nosh'0 Francc Cisco promissimus, /acini observari, el in « ipsa dignetur fovere ipsas scmpcr el ton­ et servare. « Ei sicili Dominus dedit nobis bcalissi« rmim Patrem nostrum Franciscum in fun«datorem, plantatorem el adiulorcm no*( sirum in servitio Christi, el in iis, c/uae ce Deo ei ipsi Pa/ri nostro promissimus, cyni « e/iam, dum vixit, sollicitus fuit verbo et u opere semper excolere cl fovere nos, p/an« lulam suam, sic recommendo el reliquas So« rores meas, i/nae sani cl venturae sunt, sacte cessori beati Patris nostri Francisci el loti « Religioni, ai sini nobis in adiulorium profi« ciendi semper in melius ad serviendum Deo <( el ad observandam praecipue melius sanc­ it lissimam paupertatem ». Qaas profecto instantissimas tantae Matris pro filiabus preces ac recommcndaliones sanc­ tissimi in terris Christi Vicarii, vigilanlissimi


— IX — Ordinis Scraphici Protectores sedulique Nostri in universi Ordinis Minislerialu Decessores, etsi paterna sempcr foverunt benevolentia, nihilquc non fecerunt, quin prae auro et ar­ gento omniquc lapide pretioso inaestimabilis sanctae paupertatis thesaurus penes universas sanctae Clarae filias integer atque incorrup­ tus perpetuo asservaretur; praecipuas tamen contulerunt curas ad cum communiendum et augendum in Dominarum Pauperum domici­ liis ab altera quasi Matre Sancta Coleta sac­ culo XV, ad accuratiorem altissimae pauper­ tatis cultum cl strictiorem sanctae Regulae ob­ servantiam evectis aut erectis, et in iis quae postea iisdem de causis ad nostra usque tem­ pora condita fuerunt. Huc praeprimis spectant, quas Praedecessor Noster b. m. Guille.rmus de Casali die 28 Sepi, anni 14?i4 dedit, Litterae « religiosae in Chri« sto Sorori Coletae, fundalrici Monasterio<( rum quamplurium Pauperum Dominarum «i Ordinis Sanctae Clarae et Minorissarum, <( modernis temporibus in Galliarum partibus « constructorum et sub eodem modo ac forma « construendorum, Abbatissis quoque Sorori« bus et universis eorumdem praesentibus et « futuris »; quibus, tam auctoritate sui Officii quam AposLolica, qua in hac parte fungeba­ tur, nonnullas sanctae Regulae declarationes,


— X — una cum peropportunis admonitionibus, sta­ tutis et Constitutionibus, ad ejusdem Sanctae Coletae preces, promulgavit, et ut in praxim ab omnibus ubique deducerentur praescripsit, quaeque sollemnius habuerunt Aposlolicac Auctoritatis robur per Bullam Pii Pp. II, da­ tam Romae die 18 Octobris anni 1458. Quarum porro declarationum, admonitio­ num et Constitutionum textum, Sacrae Con­ gregationis de Religiosis cura ad hodiernam canonicam disciplinam emendatum, ab eaque recognitum et ratum habitum, hoc in volu­ mine vobis, charissimac in Christo Filiae, pro­ ferimus, una cum sancta Regula, Seraphicae Paupertatis Privilegio, Sanctae Matris Clarae Testamento, necnon ejusdem et Sancti Patris Nostri Francisci Benedictione: vos omnes pa­ ternis visceribus hortantes, imo, quoad Nos­ tra inlerest, jubentes, ut, juxta Sanctae Ma­ tris Ecclesiae praescriptum (Can. 593), non solum quae nuncupastis vola fideliter inlegreque servetis, sed etiam secundum Regulam et Constitutiones vitam componatis, atque ita ad perfectionem vestri status contendatis. Nam, ut Seraphicus Paler noster Franciscus monet, «Religiosi specialiter et qui saeculo «renuntiaverunt tenentur plura et majora «facere: diligere inimicos suos et benefacere « iis qui eos oderunt; observare praecepta et


— XI — « consilia Redemptoris nostri; semelipsos ab« negare, et corpora sua ponere sub jugo ser­ ii vitutis et obedienliae. Servate ergo in loto « corde vestro mandata Filii Dei et consilia « ejus perfecta mente implete: haec sunt verba « vitae et salutis; quae si quis elegerit et fe­ ti cerit, inveniet vitam et hauriet salutem a « Domino. In disciplina et sancta obedienlia «perseverate, et quae promisistis Deo bono « proposito adimplete per omnia ». Denique vestris piis precibus commendamus Sanctae Ecclesiae et Ordinis Nostri necessita­ tes, Sariclissimum Dominum nostrum Pium Pp. XI, sollertissimum Ordinis Nostri Protec­ torem Emum D. Bonaventuram Cardinalem Cerretti, et Nos, qui fraternae palernaeque charilatis pignus Seraphicam Benedictionem vobis omnibus peramanter impertimur. Datum Romae - ad S. Antonii, die 6 Martii, Sanctae Coletae sacra, 1932. Fr. Bonaventura Marrani, o. f. m.

Minister Generalis L. * S.



I. REGULA ET TESTAMENTUM SANCTAE CLARAE



REGULAE SANCTAE CLARAE TEXTUS ORIGINALIS

BULLA INNOCENTII PAPAE IV Innocentius Episcopus, Servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Clarae Abbatissae, aliisque Sororibus Mo­ nasterii Sancti DamAani 'A ssisinatis Salutem et Apostolicam bene­ dictionem. Solet annuere Sedes apostolica pi­ is votis et honestis petentium preci­ bus favorem benevolum impartiri. Ex parte siquidem vestra nobis ex­ stitit humiliter supplicatum, ut cui i


— 4 —

vitae Formulam, juxta quam commu­ niter in spirituum unitate ac voto altissimae paupertatis vivere debetis, vobis a beato Francisco traditam et a vobis sponte susceptam, venerabi­ lis Frater noster Ostiensis et Velletrensis Episcopus duxerit approban­ dam, secundum quod in ipsius Epis­ copi Litteris confectis exinde plenius continetur, Nos id curaremus apostolico munimine roborari. Devotionis igitur vestrae precibus inclinati, quod ab eodem Episcopo super hoc factum est ratum habentes et gra­ tum, illud auctoritate apostolica con­ firmamus et praesentis scripti patro­ cinio communimus, tenorem Litte­ rarum ipsarum de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes, qui ta­ lis est: Raynaldus, miseratione divina Os­ tiensis et Velletrensis Episcopus, charissimae sibi in Christo Matri et Filiae dominae Clarae, Abbatissae Sancti Damiani Assisinatis, ejusqne


— 5 —

Sororibus, tam 'praesentibus quam jfuturis, Salutem et Benedictionem pater­ nam. .Quia vos, dilectae in Christo ti­ liae, mundi pompas et delicias con­ tempsistis, et, ipsius Christi ejusque sanctissimae Matris sequentes vesti­ gia, elegistis habitare incluso cor­ pore, et in paupertate summa Domi­ no deservire, ut mente libera possi­ tis Domino famulari, Nos, vestrum sanctum propositum in Domino com­ mendantes, votis vestris et sanctis desideriis libenter volumus affectu paterno favorem benevolum impartiri. Eapropter, vestris piis precibus inclinati, Formam vitae et modum sanctae unitatis et albissimae pau­ pertatis, quam vobis beatus Pater vester sanctus Franciscus verbo et scripto tradidit observandam, prae­ sentibus annotatam, auctoritate do­ mini Papae et Nostra vobis omni­ bus vobisque in vestro Monasterio


— 6 —

succedentibus in perpetuum confir­ mamus et praesentis scripti patro­ cinio communimus, quae talis est: CAPUT I. (1) In nomine Domini incipit Forma vitae Sororum Pauperum.

Forma vitae Ordinis Sororum Pauperum, quam beatus Franciscus instituit, haec est: Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate. Clara, indigna ancilla Christi et plantula beatissimi Patris Francisci, promittit obedientiam et reve­ rentiam Domino Papae Innocentio et Successoribus ejus canonice in­ trantibus et Ecclesiae Romanae. Et sicut in principio conversionis suae una cum Sororibus suis promisit (1) Capitulorum divisio eorumquc tituli desunt in textu originali.


— 7 —

obedientiam beato Francisco, ita eamdem promittit inviolabiliter ser­ vare Successoribus suis. Et aliae So­ rores teneantur semper Successori­ bus beati Francisci et Sororis Clarae et aliis Abbatissis canonice electis ei succedentibus obedire. CAPUT II. De iis quae volant vitam istam accipere et qualiter recipi debeant.

Si qua, divina inspiratione, vene­ rit ad nos volens vitam istam acci­ pere, Abbatissa Sororum omnium consensum requirere teneatur; et si major pars consenserit, habita licen­ tia domini Cardinalis Protectoris no­ stri, possit eam recipere. Et si recipiendam viderit, diligen­ ter examinet eam, vel examinari fa­ ciat de fide catholica et ecclesiasti­ cis Sacramentis. Et si haec omnia credat et velit ea fideliter confiteri


— 8 —

et usque in finem firmiter observa­ re, et virum non habet, vel si habet, et jam Religionem intravit, auctori­ tate dioecesani Episcopi, voto con­ tinentiae jam emisso, aetate etiam longaeva vel infirmitate aliqua seu fatuitate ad hujus vitae observan­ tiam non impediente, diligenter ex­ ponatur ei tenor vitae nostrae. Et si idonea fuerit, dicatur ei ver­ bum sancti Evangelii : quod vadat, et vendat omnia sua et ea studeat pauperibus erogare. Quod si facere non potuerit, sufficit ei bona volun­ tas. Et caveat Abbatissa et ejus So­ rores ne sollicitae sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciat de re­ bus suis quidquid Dominus inspira­ verit ei. Si tamen consilium requi­ ratur, mittant eam ad aliquos discre­ tos et Deum timentes, quorum con­ silio bona sua pauperibus erogentur. Postea, capillis tonsis in rotun­ dum et deposito habitu saeculari,


— 9 —

concedat ei tres tunicas et mantel­ lum. Deinceps extra Monasterium, si­ ne utili, rationabili, manifesta et probabili causa, eidem exire non liceat. Finito vero anno probationis, re­ cipiatur ad obedientiam, promittens vitam et Formam paupertatis no­ strae in perpetuum observare. Nulla infra tempus probationis ve­ letur. Mantellulas etiam possint Sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris. Abbatissa vero de vestimentis di­ screte eisdem provideat, secundum qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire. Juvenculae in Monasterio recep­ tae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum; et deposi­ to habitu saeculari, induantur pan­ no religioso, sicut visum fuerit Ab-


— 10 —

batissae. Cum vero ad aetatem le­ gitimam venerint, indutae juxta for­ mam aliarum faciant professionem suam. Et tam ipsis quam aliis novitiis Abbatissa sollicite Magistram pro­ videat de discretioribus totius Mo­ nasterii, quae in sancta conversatio­ ne et honestis moribus juxta For­ mam professionis nostrae eas dili­ genter informet. In examinatione et receptione So­ rorum servientium extra Monaste­ rium servetur forma praedicta ; quae possint portare calceamenta. Nulla nobiscum residentiam fa­ ciat in Monasterio, nisi recepta fue­ rit secundum Formam professionis nostrae. Et amore sanctissimi et dilectissi­ mi Pueri pauperculis panniculis in­ voluti, in praesepio reclinati, et sanc­ tissimae Matris eius, moneo, depre­ cor et exhortor Sorores meas, ut ve­ stimentis semper vilibus induantur.


— 11 —

CAPUT III. De Officio divino et de jejunio; de Confessione et Communione.

Sorores litteratae faciant divinum Officium secundum consuetudinem Fratrum Minorum; ex quo habere poterunt breviaria, legendo sine can­ tu. Et quae occasione rationabili non possent aliquando legendo dicere ho­ ras suas, liceat eis sicut aliae Soro­ res dicere Pater noster. Quae vero litteras nesciunt dicant viginti quatuor Pater noster pro Ma­ tutino, pro Laude quinque, pro Pri­ ma vero, Tertia, Sexta, Nona, pro qualibet istarum horarum septem; pro Vesperis autem duodecim; pro Completorio septem. Pro Defunctis etiam dicant in Vesperis septem Pa­ ter noster cum Requiem aeternam, pro Matutino duodecim, cum Sorores litteratae teneantur facere Officium Mortuorum. Quando vero Soror Mo-


— 12 —

nasterii nostri migraverit dicant quinquaginta Pater noster. Omni tempore Sorores jejunent. In Nativitate vero Domini, quocum­ que die venerit, bis refici possint. Cum adolescentulis debilibus et ser­ vientibus extra Monasterium, sicut videbitur Abbatissae, misericorditer dispensetur. Tempore vero manife­ stae necessitatis non teneantur So­ rores jejunio corporali. Duodecim vicibus ad minus, de Abbatissae licentia, confiteantur in anno. Et cavere debent ne alia ver­ ba tunc inserant, nisi quae ad con­ fessionem et salutem pertinent ani­ marum. Septem vicibus communicent, vi­ delicet : in Nativitate Domini, in quinta feria majoris Hebdomadae, in Resurrectione Domini, in Pente­ coste, in Assumptione beatae Virgi­ nis, in festo sancti Francisci et in festo omnium Sanctorum. Pro com­ municandis sanis Sororibus vel in-


— 13 —

firmis Capellano intus liceat cele­ brare. CAPUT IV. De electione et officio Abbatissae: de Capitulo atque de Officialibus et de Discretis.

In electione Abbatissae teneantur Sorores formam canonicam obser­ vare. Procurent autem ipsae festinan­ ter habere Generalem Ministrum vel Provincialem Ordinis Fratrum Mi­ norum, qui verbo Dei eas informet ad omnimodam concordiam et com­ munem utilitatem in electione fa­ cienda. Et nulla eligatur nisi professa. Et si non professa eligeretur vel aliter daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur Formam paupertatis no­ strae. Qua decedente, electio alterius Abbatissae fiat.


— 14 —

Et si aliquo tempore appare­ ret universitati Sororum praedic­ tam non esse sufficientem ad servi­ tium et communem utilitatem ipsa­ rum, teneantur praedictae Sorores, juxta formam praedictam, quam ci­ tius possunt, aliam sibi in Abbatis­ sam et Matrem eligere. Electa vero cogitet quale onus in se suscepit, et cui redditura est ra­ tionem de grege sibi commisso. Stu­ deat etiam magis aliis praeesse vir­ tutibus et sanctis moribus quam of­ ficio, ut ejus exemplo provocatae So­ rores potius ex amore ei obediant. quam timore. Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit in totum scandalum generet. Console­ tur afflictas. Sit etiam ultimum re­ fugium tribulatis; ne si apud eam remedia defuerint sanitatum, despe­ rationis morbus praevaleat in infir­ mis. Communitatem servet in omni­ bus, praecipue autem in ecclesia,


— 15 —

dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis. Quod etiam simili modo servare ejus Vicaria teneatur. Semel in hebdomada ad minus Abbatissa Sorores suas teneatur ad Capitulum convocare. Ubi tam ipsa quam Sorores de communibus et pu­ blicis offensis et negligentiis humi­ liter debeant confiteri. Et quae trac­ tanda sunt pro utilitate et honestate Monasterii, ibidem conferat cum om­ nibus Sororibus suis; saepe enim Dominus quod melius est minori re­ velat. Nullum debitum grave fiat, nisi de communi consensu Sororum et manifesta necessitate; et hoc per procuratorem. Caveat autem 'Abbatissa cum So­ roribus suis ne aliquod depositum recipiant in Monasterio; saepe enim de hujusmodi turbationes et scan­ dala oriuntur.


— 16 —

Ad conservandam unitatem mu­ tuae dilectionis et pacis de commu­ ni consensu omnium Sororum omnes Officiales Monasterii eligantur. Et eodem modo octo ad minus Sorores de discretioribus eligantur, quarum in his quae Forma vitae nostrae re­ quirit Abbatissa uti consilio semper teneatur. Possint etiam Sorores et debeant, si eis utile et expediens videatur, Of­ ficiales et Discretas aliquando remo­ vere, et alias loco ipsarum eligere. CAPUT V. De silentio ac de locntorio et crate.

Ab hora Completorii usque ad Ter­ tiam Sorores silentium teneant, ex­ ceptis servientibus extra 'Monaste­ rium. Sileant etiam continue in ec­ clesia, in dormitorio, in refectorio tantum dum comedunt; praeter­ quam in infirmaria, in qua pro re-


— 17 —

creatione et servitio infirmarum lo­ qui discrete semper Sororibus li­ ceat. Possint tamen semper et ubi­ que breviter submissa voce quod necesse fuerit insinuare. Non liceat Sororibus loqui ad locutorium vel ad cratem, sine licen­ tia Abbatissae vel ejus Vicariae. Et licentiatae ad locutorium loqui non audeant, nisi praesentibus et audien­ tibus duabus Sororibus. Ad cratem vero accedere non praesumant, nisi praesentibus tribus ad minus, per Abbatissam vel ejus Vicariam assi­ gnatis, de illis octo Discretis quae sunt electae ab omnibus Sororibus pro consilio Abbatissae. Hanc for­ mam loquendi teneantur pro se Ab­ batissa et ejus Vicaria observare. Et hoc de crate rarissime. Ad portam vero nullatenus fiat. Ad quam cratem pannus interius apponatur, qui non removeatur nisi cum proponitur verbum Dei, vel ali­ qua alicui loqueretur. Habeat etiam


— 18 —

ostium ligneum duabus diversis se­ ris ferreis, valvis et vectibus optime communitum, ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum Unam habeat Abbatissa, aliam vero Sacrista; et maneat semper obsera­ tum, nisi cum auditur divinum Offi­ cium et pro causis superius memo­ ratis. Nulla ante solis ortum vel post so­ lis occasum loqui ad cratem alicui ullatenus debeat. Ad locutorium vero semper pan­ nus qui non removeatur interius ma­ neat. In Quadragesima sancti Martini et Quadragesima majori nulla lo­ quatur ad locutorium, nisi Sacerdoti causa confessionis vel alterius ma­ nifestae necessitatis, quod reserve­ tur in prudentia Abbatissae vel ejus Vicariae.


— 19 —

CAPUT VI. De non habendis possessionibus.

Postquam altissimus Pater coelestis per gratiam suam cor meum dignatus est illustrare, ut, exemplo et doctrina beatissimi Patris nostri sancti Francisci, poenitentiam face­ rem, paulo post conversionem ip­ sius, una cum Sororibus meis,, obedientiam voluntarie sibi promisi. Attendens autem beatus Pater quod nullam paupertatem,' laborem, tribulationem, vilitatem et contemp­ tum saeculi timeremus, immo pro magnis deliciis haberemus, pietate motus scripsit nobis Formam viven­ di in hunc modum : « Quia divina in« spiratione fecistis vos filias et an« cillas altissimi summi Regis Patris « coelestis et Spiritui sancto vos de<( sponsastis, eligendo vivere secun(c dum perfectionem sancti Evange«lii, volo et promitto per me et Fra-


— 20 —

« tres meos semper habere de vobis, «tanquam de ipsis, curam diligen<( tem et sollicitudinem specialem » ; quod dum vixit diligenter implevit et a Fratribus voluit semper im­ plendum. Et ut nusquam declinaremus a sanctissima paupertate quam cepi­ mus, nec etiam quae post nos ven­ turae essent, paulo ante obitum suum iterum scripsit nobis ultimam voluntatem suam dicens: « Ego «Frater Franciscus parvulus volo « sequi vitam et paupertatem altis<( simi Domini nostri Jesu Christi et « ejus sanctissimae Matris et perse« verare in ea usque in finem. Et ro« go vos dominas meas et consilium « do vobis, ut in ista sanctissima vita « et paupertate semper vivatis. Et « custodite vos multum, ne doctrina « vel consilio alicujus ab ipsa in per«petuum ullatenus recedatis». Et sicut ego semper sollicita fui, una cum Sororibus meis, sanctam


— 21 —

paupertatem, quam Domino Deo et beato Francisco promisimus, custo­ dire, sic teneantur Abbatissae quae in officio mihi succedent et omnes Sorores usque in finem inviolabiliter observare, videlicet: in non recipien­ do vel habendo possessionem vel pro­ prietatem, per se neque per interpo­ sitam personam, seu etiam aliquid quod rationabiliter proprietas dici possit, nisi quantum terrae pro ho­ nestate et remotione Monasterii ne­ cessitas requirit; et illa terra non laboretur nisi pro horto ad necessi­ tatem ipsarum. CAPUT VII. De modo laborandi.

Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam Ter­ tiae laborent, et de laboritio quod pertinet ad honestatem et commu­ nem utilitatem, fideliter et devote ; ita quod, excluso otio animae inimi-


— 22 —

co, sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant, cui debent caetera temporalia deservire. Et id, quod manibus suis operan­ tur, assignare, in Capitulo, Abbatis­ sa vel ejus Vicaria coram omnibus teneatur. Idem fiat, si aliqua eleemo­ syna pro Sororum necessitatibus ab aliquibus mitteretur, ut in communi pro eisdem recommendatio fiat. Et haec omnia pro communi utilitate distribuantur per Abbatissam vel ejus Vicariam, de consilio Discre­ tarum. CAPUT VIII. Quod nihil approprient sibi Sorores, et de eleemosyna procuranda et de Sororibus infirmis.

Sorores nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem, et tanquam peregrinae et advenae in hoc saeculo, in paupertate et humi­ litate Domino famulantes, mittant pro eleemosyna confidenter. Nec


— 23 —

oportet eas verecundari, quia Do­ minus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, charissimas Sorores meas, haeredes et Reginas Regni coelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra quae perducit in terram viventium. Cui, dilectissi­ mae Sorores, totaliter inhaerentes, nihil aliud, pro nomine Domini no­ stri Jesu Christi et ejus sanctissi-. mae Matris, in perpetuum sub coe­ lo habere velitis. Non liceat alicui Sorori litteras mittere, vel aliquid recipere, aut extra Monasterium dare, sine licen­ tia Abbatissae. Nec quicquam liceat habere quod Abbatissa non dederit aut permise­ rit. Quod si a parentibus suis vel ab aliis ei aliquid mitteretur, Abbatis­ sa faciat illi dari. Ipsa autem, si in­ diget, uti possit; sin autem, Sorori


— 24 —

indigenti charitative communicet. Si vero ei aliqua pecunia transmissa fuerit, Abbatissa, de consilio Discre­ tarum, in his quae indiget illi faciat provideri. De infirmis Sororibus, tam in con­ siliis quam in cibariis et aliis neces­ sariis quae earum requirit infirmi­ tas, teneatur firmiter Abbatissa sol­ licite, per se et alias Sorores, inqui­ rere, et, juxta possibilitatem loci, charitative et misericorditer provi­ dere. Quia omnes tenentur provide­ re et servire Sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi serviri si ab infir­ mitate aliqua tenerentur. Secure manifestet una alteri ne­ cessitatem suam. Et si mater diligit et nutrit filiam suam carnalem, quanto diligentius debet Soror dili­ gere et nutrire Sororem suam spiri­ tualem ! Quae infirmae in saccis cum pa­ leis jaceant, et habeant ad caput ca­ pitalia cum pluma; et quae indigent


— 25 —

pedulis laneis et culcitris, uti pos­ sint. Infirmae vero praedictae, cum ab introeuntibus Monasterium visitan­ tur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus breviter re­ spondere. Aliae autem Sorores licentiatae Monasterium intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et au­ dientibus duabus Discretis Sorori­ bus, per Abbatissam vel ejus Vica­ riam assignatis. Hanc formam loquendi teneantur pro se Abbatissa et ejus Vicaria ob­ servare. CAPUT IX. De poenitentia Sororibus peccantibus imponenda; et de Sororibus servientibus extra Monasterium..

Si qua Soror contra Formam pro­ fessionis nostrae mortaliter, inimi­ co instigante, peccaverit, per Abba­ tissam vel alias Sorores bis vel ter admonita, si non se emendaverit,


— 26 —

quot diebus contumax fuerit, tot in terra panem et aquam coram Soro­ ribus omnibus in refectorio comedat, et graviori poenae subjaceat, si vi­ sum fuerit Abbatissae. Interim, dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad poenitentiam cor ejus illuminet. Abbatissa vero et ejus Sorores cave­ re debent, ne irascantur vel contur­ bentur propter peccatum alicujus; quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt charitatem. Si contingeret, quod absit, inter Sororem et Sororem verbo vel signo occasionem turbationis vel scandali aliquando suboriri, quae turbationis causam dederit, statim, antequam offerat munus orationis suae coram Domino, non solum humiliter pros­ ternat se ad pedes alterius, veniam petens, verum etiam suppliciter ro­ get, ut pro se intercedat ad Domi­ num, quod sibi indulgeat. Illa vero, memor illius verbi Domini, Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater vester


— 27 —

coelestis dimittet vobis, liberaliter Sorori suae omnem injuriam sibi il­ latam remittat. Sorores servientes extra Monas­ terium longam moram non faciant, nisi causa manifestae necessitatis re­ quirat. Et honeste debeant ambu­ lare et parum loqui, ut aedificari semper valeant intuentes. Et firmi­ ter caveant, ne habeant suspecta consortia vel consilia aliquorum. Nec fiant commatres virorum vel mulie­ rum, ne hac occasione murmuratio vel turbatio oriatur. Nec praesumant rumores de sae­ culo referre in Monasterio. Et firmi­ ter teneantur de his quae intus di­ cuntur vel aguntur extra Monaste­ rium aliquid non referre quod pos­ set aliquod scandalum generare. Quod si aliqua simpliciter in his duo­ bus offenderit, sit in prudentia Ab­ batissae misericorditer poenitentiam sibi injungere. Si autem ex consue­ tudine vitiosa haberet, juxta quali-


— 28 —

tatem culpae, Abbatissa, de consilio Discretarum, illi poenitentiam in­ jungat. CAPUT X. De admonitione et correctione Sororum.

Abbatissa moneat et visitet Soro­ res suas, et humiliter et ckaritative corrigat eas, non praecipiens aliquid eis quod sit contra animam suam et nostrae professionis Formam. Sorores vero subditae recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde firmiter suis Abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare Domino promiserunt et non sunt animae con­ traria et nostrae professioni. Abbatissa vero tantam familiari­ tatem habeat circa ipsas, ut dicere possint ei et facere sicut dominae an­ cillae suae. Nam ita debet esse, quod Abbatissa sit omnium Sororum an­ cilla,


— 29 —

Moneo vero et exhortor in Domi­ no Jesu Christo, ut caveant Sorores ab omni superbia, vana gloria, invi­ dia, avaritia, cura et sollicitudine huius saeculi, detractione et murmuratione, dissessione et divisione. Sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum perfectionis. Et nescientes litteras non curent litteras discere. Sed attendant quod super omnia desiderare debent ha­ bere Spiritum Domini et sanctam ejus operationem, orare semper ad eum puro corde, et habere humilita­ tem, patientiam in tribulatione et infirmitate, et diligere eos qui nos persequuntur, reprehendunt et ar­ guunt, quia dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est re­ gnum coelorum. Qui autem perseve­ raverit usque in finem hic salvus erit.


— 30 —

CAPUT XI. De clausurae custodia.

Ostiaria sit matura moribus et di­ screta, sitque convenientis aetatis, quae ibidem in cellula aperta, sine ostio, in die resideat. Sit ei et aliqua socia idonea assignata, quae, cum necesse fuerit, ejus vicem in omnibus exequatur. Sit autem ostium diversis duabus seris ferreis, valvis et vectibus opti­ me communitum ; ut in nocte maxi­ me duabus clavibus obseretur, qua­ rum unam habeat Portaria, aliam Abbatissa. Et in die sine custodia minime dimittatur, et una clave fir­ miter obseretur. Caveant autem studiosissime et procurent ne unquam ostium stet apertum, nisi quanto minus fieri po­ terit congruenter. Nec omnino ape­ riatur alicui intrare volenti, nisi cui concessum fuerit a Summo Pontifice


— 31 —

vel a nostro domino Cardinali. Nec ante solis ortum Monasterium in­ gredi, nec post solis occasum Sorores intus aliquem remanere permittant, nisi exigente manifesta, rationabili et inevitabili causa. Si pro benedictione Abbatissae, vel pro aliqua Sororum in Monialem consecranda, vel alio etiam modo, concessum fuerit alicui Episcopo Missam interius celebrare, quam paucioribus et honestioribus pote­ rit sit contentus sociis et ministris. Cum autem intra Monasterium ad opus faciendum necesse fuerit ali­ quos introire, statuat tunc sollicite Abbatissa personam convenientem ad portam, quae tantum illis, et non aliis, ad opus deputatis aperiat. Caveant studiosissime omnes So­ rores ne tunc ab ingredientibus vi­ deantur.


— 32 —

CAPUT XII. De Visitatore, Cappellano et Cardinali Protectore.

Visitator noster sit semper de Or­ dine Fratrum Minorum, secundum voluntatem et mandatum nostri Car­ dinalis. Et sit talis de cujus honesta­ te et moribus plena notitia habeatur. Cujus officium erit tam in capite quam in membris corrigere excessus commissos contra Formam professio­ nis nostrae. Qui, stans in loco publi­ co, ut videri ab aliis possit, cum plu­ ribus et singulis loqui liceat quae ad visitationis officium pertinent, sesundum quod melius viderit expe­ dire . Capellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis pro­ vidae, et duos Fratres laicos sanctae conversationis et honestatis amato­ res, in subsidium paupertatis no­ strae, sicut misericorditer a prae­ dicto Ordine Fratrum Minorum


— 33 —

semper habuimus, intuitu pietatis Dei et beati Francisci, ab eodem Ordine de gratia postulamus. Non liceat Capellano sine socio Monasterium ingredi. Et intrantes in loco sint publico, ut se possint al­ terutrum semper et ab aliis intueri. Pro confessione infirmarum quae ad locutorium ire non possent, pro com­ municandis eisdem, pro Extrema Unctione, pro animae commenda­ tione, liceat eisdem intrare. Pro exequiis vero et Missarum solemniis defunctorum, et ad fodien­ dam vel aperiendam sepulturam seu etiam coaptandam, possint sufficien­ tes et idonei, de Abbatissae provi­ dentia, introire. Ad haec, Sorores firmiter tenean­ tur semper habere illum de sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus pro nostro Gubernatore, Protectore et Correctore, qui fuerit a domino Pa­ pa Fratribus Minoribus deputatus; ut semper subditae et subjectae pe-


— 34 —

dibus ejusdem sanctae Ecclesiae, stabiles in Fide catholica, pauperta­ tem et humilitatem Domini nostri Jesu Christi et ejus sanctissimae Matris et sanctum Evangelium, quod firmiter promisimus, in perpe­ tuum observemus. Arnen. Datum Perusii, sexto decimo kalendas Octobris, Pontificatus vero domini Innocentii Papae IV anno decimo. Nulli ergo omnino hominum li­ ceat hanc paginam Nostrae confir­ mationis infringere vel ei ausu te­ merario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indi­ gnationem omnipotentis Dei et bea­ torum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Assisii, quinto idus Augus­ ti, pontificatus Nostri anno unde­ cimo .


— 35 —

Declaratio Eugenii Pp. IV circa obligationem praeceptorum Regulae Eugenius Pp. IV, per Bullam Ordinis tui d. 5 Februarii 1446, declaravit quod in nullius praeceptorum Regulae transgressione, prae­ terquam eorum quatuor quae concernunt principalia vola obedienliae, paupertatis, clau­ surae, castitatis et insuper electionis Abbatis­ sae et depositionis, peccatum mortale Moniales incurrant.


SERAPHICAE PAUPERTATIS PRIVILEGIUM A GREGORIO PP. IX S. CLARAE CONCESSUM

Gregorius Episcopus, servorum Dei.

Servus

Dilectis in Christo Filiabus Cla­ rae ac aliis Ancillis Christi in Ec­ clesia Sancti Damiani Episcopatus Assisii congregatis t Salutem et Apostolicam bene­ dictionem. Sicut manifestum est, cupientes soli Domino dedicari, abdicastis re­ rum temporalium appetitum; prop­ ter quod, venditis omnibus et paupe­ ribus erogatis, nullas omnimo pos­ sessiones habere proponitis, illius vestigiis per omnia inhaerentes, qui


— 37 —

pro nobis factus est pauper, via, veri­ tas, atque vita; nec ab hujusmodi proposito vos rerum terret inopia; nam laeva Sponsi coelestis est sub capite vestro ad sustentandum in­ firma corporis vestri, quae legi men­ tis, ordinata charitate stravistis. Denique, qui pascit aves coeli et lilia vestit agri vobis non deerit ad vic­ tum pariter et vestitum, donec seipsum vobis transiens in aeterni­ tate ministret, cum scilicet ejus dextera vos felicius amplexabitur in suae plenitudine visionis. Sicut igitur supplicastis, altissimae paupertatis propositum ve­ strum favore apostolico roboramus, auctoritate vobis praesentium indul­ gentes ut recipere possessiones a nullo compelli possitis. Nulli ergo omnino hominum li­ ceat hanc paginam Nostrae conces­ sionis infringere vel ei ausu temera­ rio contraire. Si quis autem hoc at­ tentare praesumpserit, indignatio-


— 38 —

nem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Perusii, XV kalendas Octobris, Pontificatus Nostri anno secundo.


— 39 — TESTAMENTUM S. CLARAE.

In nomine Domini. Arnen. Inter alia beneficia, quae a largi­ tore nostro Patre misericordiarum recepimus et quotidie recipimus, exinde ipsi glorioso gratiarum actio­ nes referre magis debemus, magna est vocatio nostra, quae quanto per­ fectior et major est, tanto magis il­ li plurimum debemus. Unde Aposto­ lus : Agnosce vocationem tuam. Fa­ ctus est nobis Filius Dei via, quam verbo et exemplo ostendit et docuit nos beatus Pater noster Franciscus, verus amator et imitator ipsius. Igitur considerare debemus, So­ rores dilectae, immensa beneficia Dei nobis collata; sed inter cetera, quae per servum suum dilectum Pa­ trem nostrum beatum Franciscum in nobis dignatus est operari, non so­ lum post conversionem nostram, sed etiam dum essemus in saeculi vani-


— 40 —

tate. Nam cum ipse Sanctus, adhuc non habens Fratres nec socios, statim quasi post conversionem suam, cum ecclesiam Sancti Damiani aedi­ ficaret, ubi, consolatione divina to­ taliter visitatus, compulsus est sae­ culum ex toto relinquere, prae ma­ gna laetitia et illustratione Spiritus Sancti, de nobis prophetizavit quod Dominus post implevit. Ascendens enim tunc temporis super murum dictae ecclesiae, quibusdam paupe­ ribus ibi juxta morantibus alta vo­ ce lingua francigena loquebatur: « Venite et adjuvate me in opere Mo­ nasterii Sancti Damiani, quoniam adhuc erunt dominae ibi, quarum famosa et sancta conversatione glo­ rificabitur Pater noster coelestis in universa Ecclesia sua sancta»/. In hoc ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei in nobis, qui, propter abundantem misericor­ diam et charitatem suam, de nostra vocatione et electione per Sanctum


— 41 —

suum dignatus est ista loqui. Et non solum de nobis ista beatissimus Pa­ ter noster prophetizavit, sed etiam de aliis quae venturae erant in voca­ tione sancta in quam Dominus nos vocavit. Quanta ergo sollicitudine, quanto­ que studio mentis et corporis man­ data Dei et Patris nostri servare de­ bemus, ut, cooperante Domino, ta­ lentum multiplicatum ei reddamus l Ipse enim Dominus non solum po­ suit nos ut formam aliis in exem­ plum et speculum, sed etiam Sorori­ bus nostris, quas ad vocationem no­ stram Dominus advocavit, ut et ip­ sae sint conversantibus in mundo speculum et exemplum. Quum igitur nos vocaverit Dominus ad tam ma­ gna, ut in nobis se valeant speculari quae aliis sunt in exemplum et spe­ culum, tenemur multum benedicere Dominum et laudare et ad benefa­ ciendum amplius in Domino confor­ tari. Quapropter, si secundum for-


— 42 —

mam praedictam vixerimus, exem­ plum nobile aliis relinquemus et ae­ ternae beatitudinis bravium labore brevissimo acquiremus. Postquam altissimus Pater coele­ stis per misericordiam suam et gra­ tiam cor meum dignatus est illustra­ re, ut exemplo et doctrina beatissimi Patris nostri Francisci poenitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum paucis Sororibus, quas Dominus paulo post meam con­ versionem dederat mihi, obedientiam sibi voluntarie promisi, sicut Dominus lumen gratiae suae nobis contulerat per ejus vitam laudabi­ lem et doctrinam. Attendens autem beatus Franciscus, quod essemus debiles et fra­ giles secundum corpus, nullam tamen necessitatem, laborem, tribu­ lationem, vel vilitatem et contemp­ tum saeculi renuimus, imo pro ma­ gnis deliciis reputabamus, exemplis Sanctorum et Fratrum suorum, sicut


— 43 —

ipse et Fratres sui examinaverunt frequenter, gavisus est multum in Domino. Et ad pietatem erga nos motus, obligavit se, et per se, et per Religionem suam, habere semper de nobis, tanquam de Fratribus suis, curam diligentem et sollicitudinem specialem. Et sic de voluntate Domini et bea­ tissimi Patris nostri Francisci ivi­ mus ad ecclesiam Sancti Damiani moraturae; ubi Dominus in brevi tempore per misericordiam suam et gratiam nos multiplicavit, ut imple­ retur quod Dominus praedixerat per Sanctum suum; nam steteramus in alio loco, licet parum. Postea scripsit nobis Formam vi­ vendi, et maxime ut in sancta pau­ pertate semper perseveraremus. Nec contentus fuit in vita sua nos horta­ ri multis sermonibus et exemplis ad amorem et observantiam sanctissi­ mae paupertatis, sed et plura scripta nobis tradidit, ne post mortem suam


— 44 —

ullatenus declinaremus ab ipsa: si­ cut et Dei Filius, dum vixit in mun­ do, ab ipsa sancta paupertate numquam voluit declinare. Et beatissi­ mus Pater noster Franciscus, ejus vestigia imitatus, sanctam pauper­ tatem suam, quam elegit per se et per suos Fratres, exemplo suo et doc­ trina, dum vixit, ab illa nullatenus declinavit. Considerans igitur ego Clara, Christi et Sororum pauperum Mo­ nasterii Sancti Damiani ancilla, li­ cet indigna, et plantuncula sancti Patris, cum aliis meis Sororibus, altissiman professionem nostram et tanti Patris mandatum, fragilitatem quoque aliarum, quam timebamus in nobis post obitum sancti Patris nostri Francisci, qui erat columna nostra, unica consolatio post Deum et firmamentum, iterum atque ite­ rum voluntarie nos obligavimus Do­ minae nostrae sanctissimae pauper­ tati, ne post mortem meam Sorores


— 45 —

quae sunt et venturae sunt ab ipsa valeant ullatenus declinare. Et si­ cut ego studiosa et sollicita semper fui sanctam paupertatem, quam Do­ mino et Patri nostro sancto Francisco promisimus, observare, et ab aliis facere observari, ita teneantur quae mihi in officio succedent eam observare et ab aliis facere obser­ vari. Immo etiam, ad majorem cau­ telam, sollicita fui a Domino Papa Innocentio, sub cujus tempore coe­ pimus, et ab aliis successoribus suis, nostram professionem sanctissimae paupertatis, quam et Patri nostro promisimus, eorum privilegiis face­ re corroborari, ne aliquo tempore ab ipsa ullatenus declinaremus. Quapropter, flexis genibus et utro­ que homine inclinato, sanctae matri Ecclesiae Romanae, Summo Ponti­ fici, et praecipue domino Cardinali, qui Religioni Fratrum Minorum et nobis fuerit deputatus, recommendo omnes meas Sorores, quae sunt et


— 46 —

venturae sunt, ut amore illius Domi­ ni, qui pauper positus in praesepio, pauper vixit in saeculo, et nudus re­ mansit in patibulo, semper gregi suo pusillo, quem Dominus Pater genuit in Ecclesia sua sancta, verbo et exemplo beati Patris Francisci, in sequendo paupertatem et humilita­ tem dilecti Filii sui et gloriosae Vir­ ginis Matris suae, sanctam pauper­ tatem, quam Deo et beatissimo Pa­ tri nostro Francisco promisimus, fa­ ciat observari, et in ipsa dignetur fovere ipsas semper et conservare. Et sicut Dominus dedit nobis bea­ tissimum Patrem nostrum Franciscum in fundatorem, plantatorem et adjutorem nostrum in servitio Chris­ ti, et in iis quae Deo et ipsi Patri nostro promisimus, qui etiam, dum vixit, sollicitus fuit verbo et opere semper excolere et fovere nos, plantulam suam, sic recommendo et reli­ quas Sorores meas, quae sunt et ven­ turae sunt, Successori beati Patris


— 47 —

nostri Francisci et toti Religioni, ut sint nobis in adjutorium proficiendi semper in melius ad serviendum Deo et ad observandam praecipue melius sanctissimam paupertatem. Si vero contingeret aliquo tempo­ re dictas Sorores dictum locum re­ linquere, et ad alium se transferre, praedictam Formam paupertatis, quam Deo et beatissimo Patri no­ stro Francisco promisimus, post mortem meam, ubicumque fuerint, servare nihilominus teneantur. Sit tamen sollicita semper et pro­ videns, tam illa, quae erit in officio, quam aliae Sorores, ne circa supradictum locum de terra acquirant vel recipiant, nisi quantum extrema necessitas pro horto ad excolenda olera poposcerit. Si autem aliquo tempore pro honestate et remotione Monasterii, extra septum horti opor­ teret plus habere de terra, non per­ mittant plus acquiri nisi quod extre­ ma necessitas poscit; et illa terra.


— 48 —

penitus non laboretur, nec semine­ tur, sed semper solida et inculta permaneat. Moneo et hortor in Domino Jesu Christo omnes Sorores meas, quae sunt et venturae sunt, ut semper stu­ deant imitari viam sanctae simplici­ tatis, humilitatis et paupertatis, ac etiam honestatem sanctae conversa­ tionis, sicut ab initio nostrae conver­ sionis ad Christum edoctae fuimus a beato Patre nostro Francisco; ex quibus, non nostris meritis, sed sola misericordia et gratia Largito­ ris, ipse Pater misericordiarum, tam his quae longe sunt, quam his quae prope, bonae famae semper sint in odorem. Et ex charitate Christi invicem di­ ligentes, amorem, quem intus habe­ tis, foris per opera demonstretis ; ut ex hoc exemplo provocatae Sorores semper crescant in amorem Dei et in mutua charitate.


— 49 —

Rogo etiam illam quae erit in offi­ cio Sororum, ut magis studeat praoesse aliis virtutibus et sanctis mori­ bus quam officio; quatenus, ejus exemplo provocatae Sorores, non tantum ex officio ei obediant, sed potius ex amore. Sit etiam discreta et provida circa Sorores suas, sicut bona mater erga filias suas; et prae­ cipue de iis, quae Dominus dabit, eis, secundum necessitatem unius­ cujusque, studeat providere. Sit etiam tam benigna et commu­ nis, ut secure possint manifestare necessitates suas et recurrere ad eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire, tam pro se quam pro Sororibus suis. Sorores vero quae sunt subditae recordentur quod propter Dominum abnegaverunt proprias voluntates. Unde volo quod obediant suae Ma­ tri, sicut promiserunt Domino sua spontanea voluntate; ut Mater, ea­ rum videns charitatem, humilita-


— 50 —

tem et unitatem, quas invicem ha­ bent, omne onus quod ex officio tole­ rat levius portet, et quod molestum est et amarum, propter sanctam ea­ rum conversationem, ei in dulcedi­ nem convertatur. Et quoniam arcta est via et semi­ ta et angusta porta per quam itur et intratur ad vitam, pauci sunt qui ambulant et intrant per eam; et si aliqui sunt, qui ad tempus ambu­ lant per eam, paucissimi sunt qui perseverant in ea. Beati vero quibus datum est ambulare per eam et per­ severare usque ad finem! Caveamus ergo, quod si per viam Domini intravimus, quod culpa no­ stra, negligentia et ignorantia aliquo tempore ab ipsa nullatenus decline­ mus, ne tanto Domino et suae Matri Virgini et Patri nostro beato Francisco et Ecclesiae triumphanti et etiam militanti injuriam deferamus ; scriptum est enim: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.


— 51 —

Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Chri­ sti, suffragantibus meritis gloriosae Virginis sanctae Mariae Matris ejus et beatissimi Patris nostri Francisci et omnium Sanctorum, ut ipse Do­ minus, qui dedit bonum principium, det incrementum, det etiam semper finalem perseverantiam. Arnen. Hoc scriptum ut melius debeat ob­ servari, relinquo vobis, charissimis et dilectissimis Sororibus meis, prae­ sentibus et futuris, in signum bene­ dictionis Domini et beatissimi Pa­ tris nostri Francisci et benedictio­ nis Matris et Ancillae vestrae.


— 52 — LAUDES TESTAMENTI

0 Testamentum pacis, Testamen­ tum nulla oblivione delendum, nul­ la dedignatione spernendum, nulla superordinatione mutandum ! Testa­ mentum, inquam, non morte Testa­ toris, sed immortalis vitae condona­ tione sancitum! Beatus qui non spernit vel abjicit charitatis incorruptibile Testamen­ tum, fertile humilitatis feudum, de­ siderabilem paupertatis thesaurum, tantae Matris sibi traditione le­ gatum !


— 53 — BENEDICTIO SANCTAE CLARAE In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Arnen. Benedicat vobis Dominus et cu­ stodiat vos. Ostendat faciem suam vobis et misereatur vestri. Convertat vultum suum ad vos et det vobis pacem. Ego Clara, ancilla Christi, plantula Sancti Patris nostri Francisci, Soror et Mater vestra et aliarum Pauperum Sororum, licet indigna, rogo Dominum nostrum Jesum Chri­ stum, per misericordiam suam et per intercessionem Sanctissimae suae Genitricis Mariae, et Beati Michaelis Archangeli et omnium Sancto­ rum Angelorum Dei, atque omnium Sanctorum et Sanctarum ejus, ut ipse Pater Coelestis det vobis et con­ firmet istam sanctissimam Benedi-


— 54 —

ctionem in Coelo et in terra : in ter­ ra, multiplicando vos gratia et virtu­ tibus suis inter servos suos et ancil­ las in Ecclesia sua militante; in Coelo, exaltando vos et glorificando in Ecclesia sua triumphante inter Sanctos et Sanctas suas. Benedico vos in vita mea et post mortem meam, sicuti possum et plus quam possum, de omnibus benedi­ ctionibus, quibus Pater misericor­ diarum filiis suis et filiabus spiritua­ libus benedixit et benedicet in Coelo et in terra. Arnen. Estote semper amatrices mei et animarum vestrarum et omnium So­ rorum vestrarum, et sitis semper sollicitae observare quae Domino promisistis. Dominus vobiscum sit semper, et ubique vos cum Ipso semper sitis. Amen.


II. CONSTITUTIONES



CONSTITUTIONES MONIALIUM CLARISSARUM REFORMATIONIS A SANCTA COLETA BULLA CONFIRMATIONIS SUMMI PONTIFICIS PII II

PIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Etsi ex suscepti regiminis officio personis quibuslibet regularem vi­ tam professis, quae, oblectationibus mundanis abjectis, sub regulari ha­ bitu, studio piae vitae, Domino con­ tinue se coaptant, ne quaevis animi dubietas aut conscientiae scrupulus salubri earum proposito dispendium ingerat, aut ipsius, quod absit, robur religionis infringat, intentos existere Nos deceat pariter et benignos, illas tamen quae florentem mundum mentis calcando despectu, et morta­ lis viri spreto thoro, Sponso, cui se vovere, Coelesti, sub arcta regulari


— 58 —

observantia perpetuaque clausura, tenui victu et rudi amictu conten­ tae, actu habituque applicari sata­ gunt, tanto accuratius per apostolici muniminis praesidium, potissime circa ea quae pro eorum statu, vita, reformatione et observantia provi­ de gesta comperimus, ut jugi firmi­ tate persistant, tutiusque secun­ dum illa regere se audeant, paternis convenit brachiis circumcingi, quan­ to, sexus feminei fragilitate pers­ pecta, id eis prae ceteris fore conspi­ cimus propensius opportunum. Dudum siquidem felicis recorda­ tionis Innocentii Papae quarti prae­ decessoris Nostri litterae emanarunt tenoris subsequentis: INNOCENTIUS EPISCOPUS, SERVUS etc. (Hic in originali et in Regesto inseritur tota Innocentii IV Bulla quae supra pag. 3). Et successive:

Sicut dilectarum in Christo Filia­ rum Nostrarum Abbatissarum et Sororum Monasteriorum dicti Ordi-


— 59 —

nis Sanctae Clarae per quondam So­ rorem Coletam, dicti Ordinis profes­ sam, in Galliae partibus reformato­ rum et ejus opera fundatorum, necnon dilecti Filii Antonii de Buxo Ordinis Fratrum Minorum professo­ ris, a Generali Ministro dicti Ordi­ nis specialiter deputati Visitatoris earumdem, Nobis nuper exhibita pe­ titio continebat, postquam ab olim praefatus Ordo Sanctae Clarae adeo fuerit, Altissimi favente clementia, per varia mundi climata, longe, lateque diffusus, ac ipsa Coleta, divino instructu, multa ejusdem Ordinis Monasteria reformaverat, et ad re­ gularem observantiam reduxerat, pluraque etiam sua opera, dextera Domini sibi assistente propitia, fun­ daverat ; cum dicta Coleta, super pluribus sibi occurrentibus dubiis et conscientiae scrupulositatibus, ex capitulis, clausulis et terminis, in praeinserta Forma vitae Sororum ejusdem sanctae Clarae contentis,


— 60 -

ad Generalem Ministrum Ordinis Fratrum Minorum tunc existentem, scilicet quondam Guillermum de Casali, statuisset habere recursum, nonnullas declarationes, admonitio­ nes, Statuta et Constitutiones ad ejusdem Ordinis observationem, ut sibi visum fuerat, necessarias fieri, ordinari, declarari et interpretari, petendo; idem Guillermus praefa­ tae Coletae infrascriptas declaratio­ nes, admonitiones, Statuta et Consti­ tutiones, tempore editionis earumdem, per duos in partibus illis existentes Sanctae Romanae Eccle­ siae Cardinales Apostolicae Sedis legatos, ac alios Theologiae magi­ stros et personas, accurate, ut asse­ ritur, visas ac probatas, dedit, con­ cessit atque decrevit, prout in ejus­ dem Guillermi Litteris manu sua propria signatis, ejusque sigillo mu­ nitis, quarum tenorem de verbo ad verbum praesentibus inseri fecimus, conspicitur plenius contineri.


— 61 —

Cum autem, sicut petitio subjun­ gebat, Abbatissae et Sorores Mona­ steriorum eorumdem summopere de­ siderent ut ejusdem Guillermi Lit­ terae, declarationes, admonitiones, Statuta et Constitutiones hujusmo­ di, quas, prout melius potuerunt, hactenus observarunt, pro earum subsistentia firmiori, apostolico mu­ nimine roborentur, pro parte Abba­ tissarum et Sororum ac Visitatoris praedictorum Nobis fuit humiliter supplicatum ut Litteris, declaratio­ nibus, admonitionibus, Statutis et Constitutionibus infrascriptis hu­ jusmodi, necnon singulis in eisdem Litteris contentis, ut diligentiores et audaciores existant circa obser­ vationem earumdem, robur apostolicae confirmationis adjicere de beni­ gnitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui Litteras ipsas etiam per venerabilem Fratrem Nostrum Bisarionem Episcopum Tuscula­ num, ejusdem Ordinis Protectorem,


— 62 —

inspici, examinari, et coram eo re­ cognosci fecimus diligenter, hujus­ modi supplicationibus inclinati, de­ clarationes, admonitiones, Constitu­ tiones, Statuta et omnia in eis con­ tenta, necnoil quaecumque inde se­ cuta, rata et grata habentes, illa au­ ctoritate apostolica et ex certa scientia confirmamus, approbamus, ratificamus, praesentisque scripti pa­ trocinio communimus, decernentes illa ab eisdem Abbatissis, Sororibus et personis, a quibus suscepta fuere et suscipientur in dies, juxta eorum traditionem posse et debere inviola­ biliter observari : ac rejicientes, re­ vocantes et annullantes omnes et sin­ gulas Litteras, concessiones et inter­ pretationes, a Nobis vel a Sede Apo­ stolica impetratas, seu obtentas, per quas tenori vel insertioni seu effec­ tui praesentium videretur in aliquo derogari; non obstantibus praeinsertis vitae F orma ac Innocentii Lit­ teris hujusmodi et aliis Statutis et


— 63 —

consuetudinibus Monasteriorum et Ordinis praedictorum, juramento* confirmatione apostolica, seu qua­ cumque firmitate alia roboratis, ceterisque contrariis quibuscumque. Tenor vero Litterarum, declara­ tionum, admonitionum, Statutorum,, et Constitutionum Guillermi hujus­ modi talis est: Frater Guillermus de Casali, Or­ dinis Fratrum Minorum Generalis Minister et servus, ac sacrae Theolo­ giae Magister, Religiosae in Chri­ sto Sorori Coletae, fundatrici Mona­ steriorum quamplurium Pauperum Dominarum Ordinis sanctae Clarae et Minorissarum, modernis tempori­ bus in Galliarum partibus construc­ torum et sub eodem modo ac forma construendorum, Abbatissis quoque Sororibus, et universis eorumdem praesentibus et futuris, salutem in sponso Virginum Jesu Christo. Quam admirandae Virginis Cla­ rae celebratissima merita sub pau-


— 64 —

pertatis et sanctimoniae, duce Francisco, profecerint, quamque relu­ ceant in Ecclesia Sancta Dei, et sponsi Virginum Jesu Christi per­ petuis ac immortalibus perstringa­ tur complexibus, non solum sedibus beatorum agminum et coelestium praemiorum, quibus inter prudentissimas virgines singulari diadema­ te coronata refulget, sed et frequen­ tibus fidelium laudibus et copiosa virginum ac viduarum multitudine, in odorem suae sanctitatis, ex mun­ di hujus naufragiis ad portum salu­ tiferae Religionis currentium, prae­ sentibus etiam temporibus, jucun­ dissime declaratur. Ex quibus tanto ampliores gratiae sunt Altissimo referendae, quanto, cum natura sit ad lapsum proclivior, sed divinis ta­ men auspiciis atque fomentis plantulae ex ea professione videntur ex­ surgere, non a Patris Francisci in­ stitutis et Clarae semitis abhorrcn' tes; sed tanto fervore et Regulam


— 65 —

et vitae Formam ab ipso gloriosissi­ mo Confessore Francisco traditam et a sanctissima Virgine Matre Clara mirabiliter observatam, op­ portunis declarationibus et Constititionum praesidiis cupientes muni­ ri', ut vere tantae Matris imitatrices haberi possint et suorum meritorum participes inveniri. Inter quas, cum te videam Reli­ giosam in Christo Filiam, Sororem Coletam praefatam, omnium prae­ sentium, praesertim in Galliarum partibus, Religiosarum ejusdem pro­ fessionis Filiarum praecipuam es­ se Matrem, et ad infrascripta tam declarationum quam Constitutio­ num remedia supplicem tuarum in Christo Filiarum esse patro­ nam, tuis et earum humilibus pre­ cibus provocatus, Abbatissis et Sororibus Monasteriorum, per tua apud Deum merita, sub Regula et professione praefatis fundatorum atque eodem modo et forma fundan-


— 66 —

dorum, universis et singulis infras­ criptas declarationes et Statuta, ma­ tura deliberatione confecta, trans­ mittimus, tam auctoritate Nostri officii, quam apostolica qua fungi­ mur in hac parte, in perpetuum ob­ servanda; quae ideo majori a vobis debent devotione teneri, quo a Re­ verendissimis in Christo Patribus dominis Cardinalibus Sanctae Cru­ cis et Sancti Angeli, Apostolicae Se­ dis legatis, in sacro Concilio nunc actualiter praesidentibus, et a plu­ ribus sacrae Theologiae doctoribns venerandis que Patribus, vita ac scientia laudatissimis, diligenter vi­ sa et accurate probata fuerunt, sicut jam immediate sequuntur:


CONSTITUTIONES DE VI OBLIGANDI SANCTAE REGULAE 1. - In primis quidem dubitare possent tuae Filiae et in Christo Sorores, an ipsae ad observationem totius sancti Evangelii, tam­ quam sub praecepto, cx promissione Formae vitae suae obligantur; eapropter quia in prin­ cipio ejusdem Formae vitae continentur haec verba: « Forma viitae Ordinis Sororum Pau­ perum, quam beatus Franciscus instituit, haec est: Scilicet Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate »; tum etiam quia ibidem subsequitur: «Spiritui Sancto vos desponsastis, eligendo vivere secun­ dum perfectionem sancti Evangelii >•; etiam ex eo quod in One ipsius Formae vitae continetur in hunc modum: « Paupertatem et humilita­ tem Domini nostri Jesu Christi et ejus sanctis­ simae Matris et sanctum Evangelium quod fir­ miter promisimus observemus ». 2. - Cupientes igitur Nos conscientiis ipsa­ rum Sororum providere, et cuncta dubia,


— 68 — quantum possibile Nobis est, de ipsarum pectoribus removere, ad praedictam dubita­ tionem conformiter respondemus, sicut plures Summi Pontifices in consimili dubita­ tione facta in declaratione Regulae Fra­ trum Minorum responderunt: videlicet quod Sorores secundum professionem Formae vi­ tae tenentur ad observationem totius sancti Evangelii, eo modo quo reperilur traditum a Christo, scilicet: ad illa quae in eodem sancto Evangelio praecipit ut ad praecepta; ad ea quae consulit ut ad consilia; et etiam ad illa con\ silia evangelica quae in Forma vitae ponuntur sub verbo praecepti affirmativi, vel negativi, vel sub verbis aequipollentibus, tanquam ad praecepta obligantia. Ad alia vero consilia sancti Evangelii, secundum exigentiam profes­ sionis ipsarum, magis obligantur quam celeri christiani, cum se obtulerint, per statum per­ fectionis, holocaustum ipsi Domino Jesu Chri­ sto, ob ipsius amorem, sua sacra vestigia imi­ tando, per contemptum omnium mundano­ rum. 3. - Ad alia autem quae in Forma vitae con­ tinentur, tam praecepta quam consilia, quam cetera, ex volo promissionis ipsarum non ali­ ter tenentur quam in ipsa contineatur, vide­ licet : ad admonitiones ut ad admonitiones, ad exhortationes ut ad exhortationes, .ad informa-


— 69 — tiones ut ad informationes, et ad aiia, sub quacunque forma verborum contineatur, eo­ dem modo sicut in eadem Forma vitae con­ tinetur.


— 70 — PRIMUM CAPITULUM De ingressa religionis 4. - Cum in principio primi capituli For­ mae vitae contineatur, quod Abbatissa, de con­ sensu majoris partis Sororum, habita licen­ tia domini Cardinalis Protectoris Ordinis, pos­ sit aliqxiam in Sororem recipere, Nos tamen, considerantes statum ipsius Ordinis praete­ ritum, in sua novitate satis prope Curiam Ro­ manam et dictum dominum Cardinalem Pro­ tectorem fundatum, et modernum, valde re­ motum a dicta Curia, reparatum seu reforma­ tum, ac paupertatem dicti status et difficulta­ tem recurrendi ad ipsam Curiam, seu dictum Cardinalem, pro hujusmodi licentia habenda, declaramus et dicimus quod ad cooptandas sodales in hanc Religionem sufficiet prae­ scripta sacrorum Canonum et harum Constitu­ tionum adamussim observare, praetermissa li­ centia domini Cardinalis Protectoris, de qua agitur in praedicta Forma vitae. 5. - Item, statuimus, secundum ordinatio­ nem domini Jnnocentii Papae IV, quod omni­ bus hanc Religionem sumere volentibus, et quae admittendae fuerint, priusquam habitum mutent et Religionem assumant, dura eis et aspera praedicentur, per quae itur ad Deum


— 71 — et quae secundum hanc Religionem necesst habuerint firmiler observare, ne de ignorantia postea se excusent. 6. - Salvis conditionibus quae statuuntur in Jure communi ad validam et licitam candi­ datarum admissionem in Religionem, non re­ cipiatur aliqua quae vel longiori aetate, vel in firmitate aliqua seu fatua simplicitate, ad hu­ jusmodi vitae observantiam minus suITiciens et idonea comprobetur; per tales enim status et vigor Religionis saepius dissolvitur et tur­ batur. 7. - Item, volumus et ordinamus quod can­ didatae accurate servent ea quae in Jure et in his Constitutionibus praescribuntur circa dispositionem bonorum, faciendam in sin­ gulis Monasteriis ante primam professionem simplicem, necnon circa renuntiationem bo­ norum, praemittendam professioni sollemni. 8. • Et cum nequeant candidatae durante novitiatu bonis suis renuntiare eademve obli­ gare, neque durantibus votis simplicibus do­ minium bonorum suorum abdicare, caveant Abbatissae omnesque Sorores aliae, ne per se vel per alios aliquid de bonis intrantium quo­ vis modo recipiant, nisi forte, intra sexaginta dies ante professionem sollemnem, ita modi­ cum, ut illi qui habent judicare de his quae foris sunt non possint oculum sinistrum decli-


— 72 — nare contra ipsas; nisi etiam donans vellet eis, sicut et ceteris pauperibus, ante professio­ nem sollemnem, ut dictum est supra, aliquid tribuere ad earum ingruentes necessitates su­ blevandas seu supportandas, prout de sua pro­ cesserit voluntate. 9. - Caveant etiam \bbatissae et Sorores aliae, ne propter receptionem alicujus faciant vel facere fieri quovis modo permittant, per se vel per alium, pro se vel pro alia seu pro aliis, aliquam pactionem in qua aliqua spe­ cies simoniae possit notari. 10. - Nec permittant intrantem aliquid si­ bi in saeculo reservare post emissam rite professionem sollemnem, sed eam, cum tem­ pore debito vota solemnia emissura erit, lo­ tam a terrenis denudatam offerant in mani­ bus Crucifixi. 11. - Ut etiam regularius in hujusmodi receptionibus dictae Sorores in futurum pro­ cedant, ordinamus quod nulla ad Formam vitae ipsarum recipiatur, nisi liquide cerna­ tur quod ipsa principaliter propter amorem Dei, et propter salutem animae suae, ad Or­ dinem venerit, et hoc non solum propter primos motus agitata, nec vi, nec metu ali­ quorum incitata, sed sponte et libere, prout a sancto Spiritu fuerit admonita. Quapropter videant sollicite quod, salvis aliis conditio-


— 73 —

nibus a Jure requisitis, nulla recipiatur ad1 Ordinem nisi sit animo prompta, fidelis et catholica, nulla vulgari infamia maculata, corpore et mente sana, de nullo errore su­ specta, et debitis expedita. 12. - Sit etiam conditione libera, et aetate' septemdecim annorum completa antequam, tamquam novilia, habitu Ordinis induatur. Nec aliqua, peracto novitiatu, profiteatur an­ te expletum decimum octavum annum, quia alias commode non posset portare onera Re­ ligionis ipsarum. 13. - Ordinamus etiam quod nulla recipia­ tur pro Chorista post vigesimum quintum annum, nisi foret ita competenter litterata, quod sine grandi labore sui et aliorum pos­ set addiscere divinum Officium. Nec aliqua pari modo profiteatur, nisi sciat dicere divi­ num Officium per se ipsam, vel saltem com­ petenter cum aliis in communi 14. - Item, nulla ad Ordinem ipsarum reci­ piatur, cujus vita et honestas plene nota Seu examinata non fuerit, antequam infra clau­ suram admittatur. 15. - Nec recipiatur etiam aliqua post qua­ dragesimum annum, nisi foret mullum in­ signis, de cujus receptione fieret magna aedi­ ficatio in populo et clero, vel ita ingeniosa


— 74 — et fortis, quod posset Deo et Ordini servire secundum statum Formae vitae suae. 16.- Praeterea, nulla professa alterius Re­ ligionis, vel etiam alterius Monasterii ejus­ dem Religionis, recipiatur, sine licentia suae Abbatissae, et nisi super hoc a Sede Aposlolica speciale indultum prius fuerit obtentum. 17. - Praeterea, volumus quod receptio novitiarum et professarum fiat in Capitulo co­ ram omnibus Sororibus sollemniter professis ad hoc specialiter convocatis. 18. - Quando autem aliqua recipitur ad professionem dicat coram Abbatissa, genibus flexis, junctis manibus et positis inter ma­ nus Abbatissae, distincta et clara voce, suum proprium nomen exprimendo, in hunc mo­ dum : <( Ego soror N. ... voveo et promitto Deo et beatae Mariae Virgini et beato Francisco et beatae Clarae et omnibus Sanctis et tibi, Ma­ ter, ad triennium, (vel, si emittenda sil pro­ fessio sollemnis: toto tempore vitae meae), •servare Formam vitae Sororum pauperum •sanctae Clarae, per eumdem beatum Franciscum eidem sanctae Clarae traditam et per dominum Innocentium Papam IV confirma­ tam, vivendo in obedientia, sine proprio et >in castitate, servando clausuram ».


— 75 — Et tunc Abbatissa quae eam recipiet, si hoc observaverit, promittat ei vitam aeternam. 19. - Rursus, ordinamus quod quandocumque continget aliquam in Sororem recipi, omnes capilli capitis sui tondeantur in rotun­ dum supra aures, nec postea unquam capil­ los magnos quovis modo nutriat; sed omni anno, certis vicibus juxta ordinationem Ab­ batissae, omnes tondeantur ut prius, nisi propter debilitatem capitis aliud esset judi­ catum.

i


— 76 — SECUNDUM CAPITULUM De qnalitate habitas et vestium 20. - Cum Regula seu Forma vitae dicat quod Sorores vestimentis vilibus induantur, ordinamus et statuimus ut vestimentorum vili­ tas attendatur in pretio pariter et colore. 21. - Et licet in eadem Forma vitae conti­ neatur quod, deposito habitu saeculari, Abba­ tissa suppleat, concedat ei, scilicet intrare volenti, tres tunicas et mantellum, tamen, si necessitas vel inOrmilas seu conditio personae vel loci aut temporis aliqua urgeret quod plu­ ribus tunicis indigeret, declaramus quod pos­ sit ei Abbatissa, de consilio Discretarum, modo debito providere, cum dicta Forma vi­ tae dicat, quod Abbatissa provideat Sororibus de vestimentis, secundum qualitates persona­ rum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire. 22. - Et est intelligendum quod illae tres tunicae quae in dicta Forma vitae exprimun­ tur non debent esse ejusdem formae seu figu­ rae, quia duae interiores conceduntur eis, non tamen pro forma Ordinis, sed potius pro fo­ mento et calefactione seu honestate corporis; nec etiam oportet quod sint ejusdem coloris. 23. - Quapropter, volumus et ordinamus


— 77 —

quod tunica superior habitus Ordinis nuncu­ petur, sine quo non 'liceat Sororibus in publi­ cum procedere, nec sine eo dormire, nisi infirmitas vel debilitas vel aliqua necessitas manifesta, quae per Abbatissam vel ejus Vi­ cariam legitima fuerit judicata, aliud cogeret faciendum. 24. - Longitudo habitus talis sit, quod, dum fuerit indutus, ultra longitudinem Sororis de­ ferentis eum non debeat dictus habitus ad ter­ ram protendi; latitudo vero quatuordecim pal­ morum non excedat mensuram. Manicae ultra pugnum manus non extendantur. 25. - Tunicae interiores sint de humili pan­ no, nec debent duplicari de pellibus sive pel­ liciis. 26. - Manlellus etiam sit semper de vili et grosso panno, non crispus vel rugatus circa collum, nec etiam ita longus, quod supra ter­ ram ullo modo protendatur. 27. - Et semper in omnibus vestimentis So­ rorum appareat et reluceat vilitas, austeritas et paupertas in forma, pretio pariter et colore. 28. - Omnes etiam Sorores, tam Abbatissae quam aliae officiales, de communi panno in­ duantur, et omnis partialitas evitetur. 29. - Chorda, qua Sorores cinguntur, sil communis et rudis; et omnis curiositas ab ea penitus abscindatur.


— 78 —

30. - Ceterum, de operimento capitis statui­ mus et ordinamus quod omnes Sorores, tam Abbatissae quam aliae professae, sine distinc­ tione aliqua, operiant capita sua cum omni humilitate, honestate et religiositate, omni curiositate et vanitate sublata. 31. - Et ut melius semper ab omnibus ubi­ que in Conventibus suis observetur, ordina­ mus quod omnes Sorores taliter coaptent capitegia sua, quod frons et utraque maxilla et mentum operiantur pro majori parte, ita quod nullo modo vultus Sororum plene videatur. 32. - Vela vero et omnia capitegia, quae ponuntur supra caput et circa collum, taliter coaptentur, quod totum caput et pectus, et spa­ tulae retrorsum pro majori parte ex eis ope­ riantur. 33. - Item, volumus quod omnia vela et capitegia sint de communi, grossa et rudi tela, ut semper in eis reluceat sancta paupertas et austeritas suae professionis. 34. - Insuper, ordinamus quod quaelibet Soror, de licentia et beneplacito suae Abbatis­ sae, possit habere duo vela nigra et duo vel tria mutatoria capitegiorum alborum pro munditia semper observanda. 35. - Et caveant omnes Sorores ne unquam habeant capitegia rugata, vel vela de serico vel de alia materia pretiosa.


— 79 — 36. - Item, nulla novitia portet velum ni­ grum ante professionem expressam, sed capitegia alba, debito modo coaptata, secundum dispositionem Abbatissarum, sicut hactenus est consuetum.


— 80 — TERTIUM CAPITULUM De divino Officio 37. - De divino Officio, tam de die quam in nocle, Domino persolvendo, hoc observetur: quod ante omnium Horarum canonicarum principia, statim post primam pulsationem, omnes Sorores, quas bona causa non excusat, quae per Abbatissam vel ejus Vicariam vera et legitima luerit judicata, ad chorum conve­ niant, Domino praeparaturae corda sua; ibique, sine discursu, murmure, risu et absque vanis et vagis aspectibus, sub silentio et pace, cum debita et religiosa gravitate et reverentia permaneant, et ibi usque in finem unanimiter perseverent; nec aliqua de choro exire prae­ sumat, dum dicitur divinum Officium, sine licentia Abbatissae, vel ejus Vicariae, sive ibidem praesidentis, donec totum divinum Officium fuerit persolutum. 38. - Easdem quoque Sorores hortamur in Domino Jesu Christo, ut semper et ubique di­ vinum Officium persolvant attente, integre, plane et religiose; simul incipiant, simul pau­ sent et usque in finem unanimiter perseverent; ita tamen quod Officium diei semper altius et prolixius dicatur quam Officium beatae Virgi­ nis et Mortuorum.


— 81 — 39. - Quantum vero ad modum pulsandi pro veniendo ad Missam et ad alias Horas cano­ nicas, et quantum ad modum sedendi et genufleclendi, inclinandi, elevandi, vertendi et e regione standi, Sorores semper se habeant secundum Caeremoniale rite approbatum, necnon secundum probatas consuetudines cujusque Monasterii. 40. - Item, nulla Soror litterata, cujuscumque conditionis existat, eximatur a choro, sed omnes Sorores ad Missam et ad omnes Horas canonicas venire teneantur, exceptis aegrotan­ tibus actu, et servientibus illis pro illo tem­ pore, de licentia Abbatissae, vel ejus Vicariae; exceptis etiam illis quae eodem tempore es­ sent occupatae in servitio communi Conven­ tus, de scitu et ordinatione Abbatissae. Offi­ ciales vero et aliae servitrices diligentiam talem debent habere in earum officiis, quod taliter sua officia et servilia expediant, quod in ecclesia cum aliis divinum Officium per­ solvant. 41. - Moniales sollemniter professae, quae a choro abfuerunt, debent, exceptis Conversis, horas canonicas privatim recitare. Quae autem ex causa rationabili non possent aliquando legendo dicere Horas suas, liceat eis, sicut So­ rores Conversae, dicere Pater noster, prout sancta Regula concedit. e


— 82 — 42. - Sorores eliam quae non sunt litteratae, quae, ut praefertur, non sunt infirmae vel in servitiis aliarum pro tunc occupatae, persol­ vant divinum Officium ad quod sunt obligatae, in aliquo loco propter hoc eisdem assignato. 43. - Si autem Abbatissa vel Vicaria ali­ quam Sororem in praemissis repererit negligentem, debite eam puniat secundum delicii exigentiam sive culpae. 44. - Missa Officio diei respondens secun­ dum Rubricas quotidie, quoad fieri possit, ce­ lebrari debet, immediate post Tertiam, Sextam aut Nonam, juxta Rubricarum praescriptum. 45. - Curent autem Sorores, ut summa re­ verentia menteque angelica sacrosancto Missae Sacrificio in conspectu Dei assistant, spirilualiter saltem communicantes; item, ut in Missa, Officio aliisque pietatis exercitiis Deum fre­ quenter deprccentur pro Sancta Romana Ec­ clesia, pro suis benefactoribus, pro omnibus fidelibus tam vivis quam defunctis, necnon pro conversione omnium extra Ecclesiam ca­ tholicam errantium.


— 83 — QUARTUM CAPITULUM De abstinentia 46. - Cum, secundum Formam vitae, omni tempore Sorores debeant jejunare, dicimus consequenter quod semper et ubique ab esu carnium se debent abstinere. 47. - Et licet in dicta Forma vitae conti­ neatur ista clausula, videlicet, quod in Nati­ vitate Domini, in quocumque die venerit, So­ rores bis refici possunt, declaramus quod propter hoc non conceditur eis eadem die usus carnium, sicut nec in diebus dominicis, in quibus etiam Sorores bis refici possunt in Communitate vel alibi, sicut bis reficiuntur omnes Christiani in dominicis Quadragesimae, secundum consuetudinem et ordinationem sanctae Matris Ecclesiae. 48. - Item, in eadem continetur quod cum adolescenlulis et debilibus, sicut videbi­ tur Abbatissae, misericorditer dispensetur. Circa quod est notandum quod in hujusmodi dispensatione aetas vel debilitas communiter bono modo determinari non potest, cum saepe contingat quod aliquae sunt fortiores in octavo decimo anno quam aliae in vigesimo primo, et etiam aliquae sunt magis gravatae ex modico et levi morbo quam aliae de majori et prolixo


— 84 — morbo. In his autem horiamur easdem in Do­ mino, ut per omnia ita prudenter se habeant, quod secundum Deum el rectam conscientiam, inter ipsas magis charilas Christi quam carnalitas corporis humani reluceat; et magis justa dispensatio quam crudelis dissipatio appareat, quia saepe propter hujusmodi dispensationes fiunt magnae relaxationes. Possit tamen Abba­ tissa, vel ejus Vicaria, de consilio Discreta­ rum, cum supradiclis adolescenlulis debilibus et etiam infirmis, quod bis vel pluries refi­ ciantur in die, dispensare, cum vera el justa causa hoc requirat; quibus, secundum earum necessitatem el imbecillitatem, tam in cibariis quam in aliis laciat eis sufficienter provideri. 49. - Ordinamus insuper quod Abbatissae sollicitam curam gerant quod de eleemosynis quae obvenient Conventibus provideatur com­ petenter, juxta eleemosynarum et obventio­ num quantitatem, Sororibus in communi, ne ipsae Sorores, propter defectum communis et sufficientis victus, habeant occasionem desi­ stendi ab inceptis.


— 85 — QUINTUM CAPITULUM De confessione et receptione Corporis domini iesn Christi, et de confessariis 50. - Ut autem in Sororibus dicli Ordinis puritas mentis et corporis magis vigeat, fervorque et amor erga sanctissimum Corpus Domini augeatur et concrescat, volumus et ordinamus quod ubique religiose serventur sequentes praescriptiones Juris Canonici, quae ad Moniales spectant, circa susceptionem Sa­ cramentorum Poenitentiae et Eucharistiae, necnon circa confessarios Monasteriorum or­ dinarios, extraordinarios et adjunctos. 51. - Curet Abbatissa ut Sorores omnes ad Poenitentiae Sacramentum semel saltem in hebdomada accedant. 52. - Singulis Monasteriis unus dumtaxat detur confessarius ordinarius, qui sacramentales confessiones universae Communitatis ex­ cipiat, nisi, propter magnum ipsarum nume­ rum vel aliam justam causam, sit opus altero vel pluribus. 53. - Si qua Soror, ad animi sui quietem et ad majorem in via Dei progressum, aliquem specialem confessarium vel moderatorem spi­ ritualem postulet, eum ab Ordinario petat; cujus tamen est invigilare ne ex concessione


— 86 — abusus irrepant, et si irrepserint, eos caute et prudenter eliminare, salva conscientiae liber­ tate. 54. - Unicuique religiosae Communitati de­ tur confessarius extraordinarius, qui quater saltem in anno ad Monasterium accedat, et cui omnes Sorores se sistere debent, saltem bene­ dictionem recepturae. 55. - Habeantur praeterea pro singulis Mo­ nasteriis aliquot sacerdotes ab Ordinario loci deputati, ad quos pro sacramento Poenitentiae in casibus particularibus Sorores recurrere fa­ cile possint, quin necessarium sit ipsum Ordi­ narium toties quoties adire. 56. - Si qua Soror aliquem ex iis confessariis expetat, Abbatissae minime 'liceat, nec per se nec per alias, neque directe neque indi­ recte, petitionis rationem inquirere, petitioni verbis aut factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre. 57. - Sorores omnes, cum graviter aegro­ tant, licet mortis periculum absit, quemlibet sacerdotem ad mulierum confessiones exci­ piendas approbatum, etsi non destinatum Re­ ligiosis, arcessere possunt eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri; nec Abbatissa potest eas sive directe sive indi­ recte prohibere.


— 87 —

58. - Nisi infirmitas obsit, confiteantur om­ nes in sede confessionali, quae ita disposita sit oportet, ut confessarius extra clausuram, poenilens vero intra consistant, atque instruc­ ta esse debet crate fixa ac tenuiter perforata inter poenilenlem et confessarium, panno opa­ co interius tecta, ita ut nihil hinc inde trans­ mitti possit et prospectus omnino praepe­ diatur. 59. - Ad Ordinarium loci ubi sita est do­ mus religiosa unice pertinet confessarios Re­ ligiosarum approbare. 60. - Religiosarum confessarius ordinarius suum munus ne exerceat ultra triennium: Ordinarius tamen eum ad secundum, imo etiam ad tertium triennium confirmare potest, si vel ob Sacerdotum ad hoc officium idoneo­ rum penuriam aliter providere nequeat, vel major Religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis jus non habent ferendi suffra­ gium, in ejusdem confessarii confirmationem per secreta suffragia convenerit; dissentienti­ bus tamen, si velint, aliter providendum est. 61. - Superiorissae omnes districto velan­ tur personas sibi subditas quoquo modo indu­ cere ad conscientiae manifestationem sibi per­ agendam. 62. - Abbatissa suas inter subditas promo­ veat frequentem, imo quotidianam, sanctis-


— 88 — simi Corporis Christi receptionem; frequens autem, imo etiam quotidianus accessus ad sanctissimam Eucharistiam Sororibus rite dis­ positis libere pateat. 63. • Si autem post ultimam sacramentalem confessionem Soror Communitati gravi scandalo fuerit aut gravem et externam cul­ pam patraverit, donec ad Poenitentiae Sacra­ mentum denuo accesserit, Abbatissa potest eam ne ad sacram Communionem accedat prohibere. 64. - Locus in quo Moniales sacram Com­ munionem recipiunt ita, sive porta sive sipa­ rio, occlusus esse debet, ut Moniales a fide­ libus videri nequeant.


— 89 —

SEXTUM CAPITULUM De clausura 65. - Innocentius Papa IV: Omni namque tempore vitae suae hanc vitam profitentes clausae manere debent, et postquam claustrum hujus Religionis intraverint aliquae et pro­ fessae fuerint, hanc regularem observantiam promittentes, nulla eis conceditur licentia vel facultas inde ulterius exeundi, nisi forte causa plantandi vel aedificandi eamdem Religionem vel reformandi aliquod Monasterium, seu cau­ sa regiminis alterius Monasterii, per licentiam ab una Sede Apostolica singulis vicibus obti­ nendam, ad aliquem locum transmittantur. Volumus autem quod quandocumque contin­ get aliquam vel aliquas praefato modo trans­ ferri, quod ad clausuram sui Ordinis sibi assignatam, cum secura et honesta societate, quam citius potuerint accedere, festinent, et illa, seu illae, quas contigerit sic transferri, caveant, dum erunt inter homines seu perso­ nas saeculares vel regulares, a sermonibus indiscretis, a vanis et apertis aspectibus per­ sonarum quarumcumque, sed semper sint modestae et humiles, honeste loquentes omni­ bus sicut decet.


— 90 — 66. - Pariter requiritur licentia Sedis Apostolicae ut Soror professa possit a suo in aliud Monasterium, etiam ejusdem Religionis, qua­ vis de causa transire. 667. - Attamen, ad normam luris, licet etiam Monialibus e Monasterio exire, absque speciali Sanctae Sedis induito, in casu immi­ nentis periculi mortis vel alius gravissimi mali. Hoc vero periculum, si tempus suppe­ tat, scripto recognoscendum est a loci Ordi­ nario. 68. - Talia pericula erunt: incendium, in­ undatio, ruina fabricae, terrores belli, inva­ sio militum et celera hujusmodi. Eadem provenire possunt etiam ex parte cujusdam Monialis, exempli gratia, dementia periculosa affectae aut morbo epidemico laborantis, quo in casu hujusmodi Monialis e clausura rece­ dere debet, ut incolumitati religiosae Commu­ nitatis consulatur. Si tamen tempus permittat, Ordinarius loci, a Monialibus rogatus, peri­ culum et causam sufficientem egrediendi e clausura scripto recognoscere debet. 69. - Lege clausurae papalis afficitur tota domus quam Communitas Monialium inhabi­ tat, cum hortis et viridariis accessui Religiosa­ rum reservatis; excluso, praeter publicum templum cum continente sacrario, etiam hos­ pitio pro advenis, si adsit, et collocutorio,


— 91 — quod, quantum fieri potest, prope januam Monasterii constitui debet. Episcopi erit clau­ surae fines accurate praescribere, aut legiti­ mis de causis mulare. 70. - Clausura Monialium, etsi Regularibus subjectarum, sub vigilantia est Ordinarii loci, qui potest delinquentes, regularibus viris non exceptis, poenis quoque ac censuris corrigere et coercere. Eliam Superiori regulari clausura Monialium sibi subjectarum commissa est, qui Moniales aut alios subditos, si quid bac in re deliquerint, poenis quoque punire potest. 71. - Clausura Monasterii Monialium ita cir­ cumscripta esse debet, ut, quoad fieri potest, nullus sit in eam vel ab ea prospectus exter­ narum personarum. Si quae fenestrae respiciant publicam plateam vel domos vicinas, vel communicationem cum extraneis permittant, ita vitris opacis vel valvulis (foriculis) mu­ niri debent, ut prospectus hinc inde impe­ diatur. ro - In Forma vitae fit mentio de Sorori­ bus extra Monasterium servientibus, quae, prout habetur ibidem, faciebant professionem sicut aliae Sorores, praeterquam ad votum de clausura, et intrabant Monasterium et egredie­ bantur, ac serviebant aliis Sororibus de illis quae extra Conventum negotiari oportebat, se­ cundum quod erat expediens; nihilominus la­ 'W' .


— 92 — men propter mulla incommoda et pericula, quae dictis Sororibus et Conventibus ex hoc possent evenire, dominus Papa Benedictus XII ordinavit ac statuit quod de cetero nulla So­ rorum professa, nisi in certis casibus in For­ ma vitae positis, extra clausuram exire prae­ sumeret. Nos vero, ordinationem praedictam inviolabiter observari volentes, praecipimus quod omnes Sorores, cujuscumque conditionis ac status fuerint, quae sunt ad observantiam pro­ fessionis adstriclae et quae de celero adslringentur, debeant sub perpetua clausura mane­ re, ita quod nulli earum, sub servitialium no­ mine vel quacumque alia ratione vel causa, sit vel esse valeat clausuram hujusmodi dein­ ceps egrediendi facultas, nisi, prout dictum est, in casibus supradictis atque servatis de jure servandis. 73. - Si tamen in futuro praefatae Sorores indigerent obsequio et servitio aliquarum de­ votarum feminarum, maturarum et honesta­ rum, aetaleque provectarum, recipiant eas in praefatis obsequiis et servitiis ipsarum, dum tamen in habitu saeculari incedant, quae non admittantur ad interiora Monasterii quo­ vis modo. Nihil vero impedit quominus, ob­ tenta prius pro singulis Monasteriis licentia Sedis Apostolicae, habeantur Sorores volo-


— 93 — rum simplicium, externo servitio Monasterii addictae; quae institui et gubernari debeant juxta specialia Statuta ab ipsa Apostolica Sede rite approbata. 74. - Praeterea, ordinamus quod in quoli­ bet Conventu, in loco patenti et communi, habeatur unum lanium tornealorium fortissi­ mum, latitudinis et altitudinis congruentis, et ita compositum, quod per rimas ejus aliquis nec intra Conventum nec extra possit aspice­ re; per quod Sorores possint res sibi oblatas recipere, et reddere extra illa quae fuerint reddenda. Si autem res hujusmodi essent ita magnae et grossae, latae vel longae, quod per rotam sive illud tornealorium non possent commode intrare vel extra poni, tradantur per portam in Monasterium et extrahantur quan­ do oportebit. 75. - Insuper, pro majori securitate et ho­ nestate tam Sororum quam Conventuum, or­ dinamus quod in nullo Conventu dicti Ordi­ nis, faolo vel fiendo, fiat seu fieri permittatur, quovis modo, alia cratis sive aliud loculorium, sive aliud tornealorium, seu porta ali­ ter quam consueverint; sufficiat omni tempo­ re, ubique, in quolibet Conventu habere unum locutorium, cum rota sive torneatorio et una crate et una porta in locis publicis et consuetis.


— 94 — 76. - Rursum, ordinamus quod prope ro­ tam sive torneatorium habeatur loculorium una crate ferrea, forti et firma communitum, et ibidem in illo loculorio Sorores loquantur, secundum modum in Forma vitae el in prae­ senti ordinatione descriptum, dum oportue­ rit et fuerit utile vel necesse. 77. - Item, ordinamus quod infra clausu­ ram Conventus, de directo contra vel ante portam principalem, sit una alia porta mi­ nus principalis, eo modo clausa et obserata sicut prima porta, et taliter disposita, quod Sorores nullo modo possent ire vel pertingere usque ad portam principalem, nec forenses propter obstaculum dictae portae secundae per rimas portae principalis, si quae sint vel es­ sent, possint respicere intra Conventum nec Sorores audire. 78. - Item, volumus quod ostia virgulti el dormitorii sint diu noctuque clausa et fir­ miter obserata. 79. - Praeterea, ut major securitas inter eas vigeat, ordinamus quod, salva libertate de q'ua infra (n. 81), non liceat alicui Moniali litte­ ras mittere, aut aliquid recipere, aut extra Monasterium dare, sine licentia Abbatissae; cui litterae omnes a Monialibus scriptae aper­ tae consignandae sunt, cuique jus et officium


— 95 — est aperiendi et legendi litteras omnes ad Moniales missas, secreto fideliter servato. 80. - Item, salva libertate seu jure de quo infra (n. 81), nulla Abbatissa litteram ali­ quam sibi de foris missam legat, nec alicui extra Conventum scribat, vel litteram, mit­ tat, nisi prius dicta littera fuerit praesentata uni Sorori Discretae assignatae per alias Di­ scretas pro hujusmodi causa; quae omni anno' debet mulari, et alia loco ejus assignari; quam litteram dicta Soror sic assignata de­ bet aperire et, si opportunum ipsi videbitur, potest etiam legere, fideliter tamen servato secreto, antequam mittatur vel recipiatur ab Abbatissa. 81. - Omnes vero Sorores libere possunt mittere 'litteras, nulli obnoxias inspectioni, ad Sanctam Sedem ejusque in natione Legatum, ad Cardinalem Protectorem, ad Ordinarium loci cui subjectae sint, et, si agatur de Monialibus quae sub Regularium jurisdictione sunt, etiam ad Superiores Majores Ordinis; et ab istis omnibus litteras item nemini inspi­ ciendas recipere.


— 96 —

SEPTIMUM CAPITULUM De electione Abbatissae, Discretarum ac ceterarum officialium 82. - In singulis hujus Ordinis Monasteriis ad electionem Abbatissae ejusdemque Discre­ tarum procedendum erit elapso quoque trien­ nio, vel etiam saepius si Abbatissa quavis de causa officio cesserit infra triennium ad quod electa fuit. 83. - Ad munus Abbatissae inhabiles sunt Sorores quae in Ordine professae non sunt a decem saltem annis, a prima professione com­ putandis, non sunt ex legitimo matrimonio natae, et annos quadraginta non expleverunt. 84. - Abbatissa eligitur ad triennium; quo exacto, poterit iterum eligi ad alterum trien­ nium lanium. 85. - Eligendae in Discretas compleverint necesse est triginta quinque aetatis annos, et vota sollemnia emiserint. Ipsae quoque eli­ guntur ad triennium, sed semper reeligi pos­ sunt. 86. - Si durante triennio aliqua Discreta obierit vel aliter officio cesserit, alia ejus lo­ co a ceteris Discretis cum Abbatissa per se­ creta suffragia eligatur, quae in munere per-


— 97 — maneat usque ad proximum Capitulum trien­ nale. 87. - Jus eligendi Abbatissam et Discretas competit omnibus et solis Sororibus Choristis sollemniter professis. 88. - Vocales tenentur eas Sorores ad diver­ sa eligere munia quas secundum Deum eli­ gendas esse existimaverint. 89. - Caveant omnes a directa vel indirecta suffragiorum procuratione, tam pro seipsis quam pro aliis. 90. - Suffragium sibimetipsi nemo valide dare potest. 91. - Comitiis eligendae Abbatissae et Di­ scretarum praesit, quin tamen clausuram in­ grediatur, Ordinarius loci aut ejus delegatus, cum duobus Sacerdotibus scrutatoribus, si Moniales eidem subjectae sint; secus Supe­ rior regularis; sed etiam hoc in casu Ordina­ rius tempestive moneri debet de die et hora electionis, cui potest una cum Superiore re­ gulari per se ipse vel per alium assistere et, si assistat, praeesse. 92. - In scrutatores ne assumantur ipsarum Monialium confessarii ordinarii. 93. - Omnes Sorores professae ad sonum campanae ad Capitulum conveniant hora con­ grua provide assignata; et sic in unum con­ gregatae, invocata Spiritus Sancti gratia, di7


— 98 — cendo: Veni Creator Spiritus; $ Emitte; n,' Et renovabis, etc.; oratio Deus qui corda, etc., Concede nos, etc., Deus qui Ecclesiam tuam, etc.; el Famulos tuos, cum omni pace et devo­ tione, sicut decet ancillas Christi, ad electio­ nem procedant. 94. - Ea electa in Abbatissam habeatur cl a Praeside proclametur quae partem absolute majorem suffragiorum tulerit. Si in primo scrutinio nulla Soror majorem numerum suffragiorum sortiatur, instituatur alterum ac, si opus sit, tertium. Quibus inutiliter peractis, fiat quartum, in quo solummodo illae duae Sorores vocem passivam habeant, quae in ter­ tio scrutinio majorem partem suffragiorum sortitae erant. Quod si in tertio scrutinio plures quam duae majorem ac simul aequalem suffragiorum numerum obtinuerint, illae duae lanium Sorores ad quartum scrutinium passi­ ve concurrant, quae sint respective prima pro­ fessione vel aetate seniores; et si in quarto scrutinio utraque aequalem numerum suffra­ giorum obtinuerit, illa censeatur electa quae primam professionem religiosam prius altera emisit, ac si ambae eodem die vota emiserunt, senior aetate. 95. -Expleta electione et legitima a Praeside promulgata, Abbatissa neo-electa plenum jus obtinet in omnibus quae officii sui sunt, ad


— 99 — normam Juris Canonici, sanclae Regulae et harum Constitutionum, quin ulterius indigeat confirmatione. 96. - Deinde eligantur distinctis scrutiniis qualuor saltem Sorores Discretae, quarum primo electa erit Vicaria, servato eodem mo­ do qui pro eligenda Abbatissa statutus est, hac sola differentia, quod si neque in primo, ne­ que in secundo scrutinio absolute major pars suffragiorum obtineatur, in tertio scrutinio decidet suffragium relative majoris partis eli­ gentium. Gl si in hoc tertio scrutinio plures Sorores aequalem numerum suffragiorum ob­ tinuerint, illa censeatur electa et proclame­ tur a Praeside, quae primam professionem re­ ligiosam prius emisit, ac si eodem die vota emiserint, senior aetate. 97. - Ad hoc ut pax, dilectio et veritas rei magis semper inter dictas Sorores vigeant et concrescant, horiamur in Domino Jesu Chri­ sto easdem, quatenus in hujusmodi electione Discretarum omnis cavillatio et ambitio evi­ tetur; nec minus idoneae quovis modo magis dignis praeponantur; et quandocumque per viam Spiritus Sancti aliquam contigerit ad aliquod ollicium eligi, quod laborem et onus non refutet, sed illud secundum gratiam a Deo sibi datam diligenter et humiliter exerceat et compleat.


— 100 — 98. - Suffragia post sessionem comburantur. Acta autem electionum a Praeside el scrutato­ ribus subscripta, in Monasterii tabulario dili­ genter asserventur. 99. - Electionibus sic completis et consum­ matis, Sorores binae el binae Capitulo egre­ diantur, et procedant ad ecclesiam, dicendo: Te Deum laudamus, el in fine Confirma hoc, Deus, etc. Rj A templo, etc.; cum oratione Deus qui corda fidelium, et aliis orationibus et precibus supra dictis. 100. - Die electionem Discretarum sequenti, nisi sit festiva, praemissa mutua deliberatione, nominentur a neo-elecla Abbatissa et suis Di­ scretis, per calculos albos et nigros, propo­ nente ipsa Abbatissa, novitiarum Magistra, Rotariae, Sacrisla, Infirmaria ceteraeque Offi­ ciales minores Monasterii. Sicubi vero mos invaluerit eligendi novi­ tiarum Magistram ac Rotarias in ipso Capi­ tulo in quo eliguntur Abbatissa et Sorores Di­ scretae, ille mos in posterum etiam servari poterit. Ceterae autem Officiales omnes 'ab ipso Discretorio nominentur, ut dictum est supra. 101. - Caveant Abbatissae et Sorores Discre­ tae ne hujusmodi Officiales minores passum sine magna el legitima causa mutent sive removeant ab officiis suis, nisi de bono et


— 101 — sano consilio, sicut secundum Deum vide­ rint expedire. 102. - Eodem modo horiamur in Domino Jesu omnes Ofliciales praesentes et futuras, quatenus non petant se ab officis suis absol­ vi, sed, secundum gratiam eis datam, officia sibi injuncta, amore Dei, semper habeant per­ ficere, sicut decet Religionis utilitati et saluti, et Altissimus, amorem ob cujus hoc faciunt et facient, reddet illis mercedem sempiternam.


— 102 —

OCTAVUM CAPITULUM De modo tenendi capitulum 103. - Cum, secundum Formam vitae, se­ mel in hebdomada ad minus Abbatissa tenea­ tur Sorores suas ad Capitulum convocare, ut autem ubique et semper hoc jugiter observe­ tur, statuimus et ordinamus quod Abbatissa vel ejus Vicaria studeat summopere talem ho­ ram, secundum varietatem locorum et tem­ porum, assignare pro tenendo dictum Capi­ tulum, ut omnes Sorores fortes et sanae ib­ idem possint convenire, et nihilominus de di­ vinis Offici is seu aliis obsequiis propter hoc nihil omittatur. 104- . Quandocumque autem Abbatissa vo­ luerit Sorores suas ad Capitulum convocare, pulsetur campanella refectorii ex una parte tantum, et omnes Sorores sanae et fortes, quae in servitio infirmarum non fuerint pro tunc de necessitate occupatae, slatim debeant, audi­ ta campana, ad Capitulum convenire. 105. - Et omnibus ibidem congregatis et sedentibus, Abbatissa vel ejus Vicaria, invo­ cata Spiritus Sancti gratia, faciat in loco suo recommendationes generales pro vivis et de­ functis, nominando expresse benefactores et


— 103 — benefactrices, qui vel quae dederunt eleemo­ synas suas pro subsidio earumdem. 106. - Et factis et diotis his recommendationibus, Sorores surgant et ordinate dicant suf­ fragia pro eisdem, videlicet; Ad te levavi ocu­ los meos, cum Gloria Patri, et De profundis, cum Requiem, cum suffragiis quae sequuntur, videlicet Paler noster, Et ne nos; Fiat pax; Me­ mento Congregationis tuae; Salvos fac servos tuos; Oremus pro fidelibus defunctis; Requie­ scant in pace; Domine exaudi; Oremus, Ec­ clesiae tuae, quaesumus, Domine; Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia; Prae­ tende, Domine, famulis; Absolve, quaesumus, Domine; et in fine, dioto Paler noster, Deus det nobis suam pacem. 107. - Abbatissa et omnes Sorores iterum sedeant, et sigillalim dicant culpas suas, seu externas transgressiones Regulae aut Constitu­ tionum, plene, humiliter et devote, prout no­ verint se deliquisse, et hoc junctis manibus, flexis genibus, prostratae ad terram, incipien­ do a noviliis et junioribus, seu illis quae non sunt in officiis constitutae. Abbatissa vero vel ejus Vicaria, secundum suam rectam (con­ scientiam) et bonum judicium, imponat eis tunc poenitentiam, si oporteat, etiam eas mo­ nendo et redarguendo, prout sibi melius vi­ debitur expedire, et hoc secundum quanlita-


— 104 — lem et qualitatem delictorum, nullam parlialilatem ostendendo, sed omnes ut deliquerint corrigendo. Sorores autem semper praedictam poenitentiam cum humilitate recipiant et cum devotione persolvant. 108. - Caveant autem Sorores ne unquam in Capitulo vel alibi lites habeant, nec replicam seu excusationem palliatam faciant, seu quaerant; nec aliqua ibidem loquatur, nisi de licentia Abbatissae. 109. - Novitiae autem, sicut dictum est, an­ te omnes debent dicere culpas suas; stalim, dictis culpis et acceptis poenitentiis, debent extra Capitulum exire. 110. - Caveant insuper omnes Sorores ne culpas in Capitulo vel visitatione accusatas vel punitas audeant una alteri quovis modo improperare, nec etiam alias, si quas in sae­ culo contraxerint; et si aliqua in hoc deli­ querit, per Abbatissam graviter puniatur. 111. - Omnibus autem his dictis et comple­ tis, ut supra dictum, si quae sint tractanda, sicut dicit Forma vitae, Sorores tractent, et expediant quae expedienda fuerint, cum de­ bita gravitate et honestate, a verbis super­ fluis, injuriosis, sive quibuscumque aliis in­ debite prolatis penitus praecavendo; et omni­ bus completis, recedant de Capitulo in no­ mine Domini.


— 105 — NONUM CAPITULUM De silentio et modo loqnendi ad cratem et locntorinm 112. - Praeterea, quia pax est opus justi­ tiae et silentium cultus ejus, ne devotionis fervor per inquietudinem multiloquii extinguatur, ordinamus quod Sorores sileant, si­ cut in Forma vitae ipsarum continetur; vi­ delicet ab hora Completorii, id est a dicto Completorio, usque ad Tertiam; et post ho­ ram Tertiarum sileant etiam continue, sicut dicit dicta Forma vitae, in ecclesia, dormito­ rio et in refectorio, tantum dum comedunt, praeterquam in infirmaria. 113. - Et licet ibi non sit mentio quod de­ beant silere in claustro, et forte causa est quia in loco Sancti Damiani, in quo morabatur beata Clara, tempore Formae vitae sibi a beato Francisco datae, non erat pro illo tunc claustrum ibidem, propter nimiam pauper­ tatem, constructum, Nos tamen, attente consi­ derantes quod dominus Papa Gregorius IX ordinavit in prima Regula, quod dictae So­ rores tenerent continuum silentium in om­ nibus horis et locis, ac etiam quod in omni­ bus Religionibus bene regulatis et ordinalis claustrum sil locus, post ecclesiam, primus


— 106 — ubi dictum silentium consuetum est obser­ vari, statuimus et ordinamus quod omnes Sorores de cetero debeant silere in claustro, sicut et in aliis Iribus locis in Forma vitae positis. 114. - Item, praecipimus quod nulla Soror, cujuscumque officii, gradus aut conditionis exislat, accedat ad loculorium, sicut in dicta Forma vitae continetur, sine licentia Abba­ tissae vel Vicariae; nec aliqua licentiata cum aliqua persona loquatur quovis modo in locutorio dicto, nisi praesentibus et clare au­ dientibus duabus vel saltem una ex Sorori­ bus de numero Discretarum, vel ex aliis pro­ batis Sororibus Chorislis designatis ab Ab­ batissa etiam extra suum Discretorium. 115. - Item, ordinamus quod ad portam Sorores nullo modo loquantur cum aliqua persona forensi, alte vel basse, cum sociis vel sine sociis. 116. - Unicus ad personarum externarum visitationes excipiendas legitimus et designa­ tus locus est locutorium, de quo supra. Cra­ tes vero apud ecclesiam exsistentes, quae ad normam a sancta Regula descriptam coapta­ tae sint oportet, destinatae exclusive sunt ad SS.mam Communionem suscipiendam, ver­ bum Dei audiendum, sacras aliquas functio­ nes peragendas, ad eaque in ecclesia ipsa or-


— 107 — clinanda quae divinum respiciunt cultum aut ecclesiae ipsius decorem. 117. - Item, quandocumque aliquam per­ sonam extraneam ad eas ingredi, vel alias per cratem eis 'loqui contigerit, tegant facies suas cum modestia, et inclinent se parum­ per, prout Religionis convenit honestati. 118. - Insuper, in Quadragesima sancti Martini, quam volumus incipere in crasti­ num omnium Sanctorum et durare usque ad Nativitatem Domini, et in Quadragesima majori, quam volumus incipere in crastinum Quinquagesimae usque ad Resurrectionem Domini, mulla Soror temporibus praedictis loquatur cuicumque personae ad locutorium, nisi Abbatissae vel ejus Vicariae, sive Portariae, et hoc solum pro negotiis et utilitati­ bus lotius Conventus, sicut hactenus est fieri consuetfum. 119. - Easdem quoque hortamur in Domi­ no Jesu Christo, quod quandocumque con­ tinget aliquam Sororem loqui ad locutorium, caveant omnimo a prolixis et inutilibus si­ ve vanis et mundanis colloquiis; sed omnia verba quae procedant de ore ipsarum sint honesta et utilia,' sicut decet ancillas. Christi et observatrices sancti Evangelii. 120. - Et ad evitandum familiaritates sus­ pectas saecularium et locutiones prolixas et


— 108 — inutiles earumdem, ordinamus quod nullo modo Sorores fiant per se vel per aliam per­ sonam commatres virorum vel mulierum. ' 121. - Rursus, ordinamus quod quandocumque continget aliquam personam clau­ suram legitime intrare, ob causas in Jure ei in his Constitutionibus expressas, Sorores licenlialae non audeant ei loqui, nisi prae­ sentibus et audientibus duabus probatis Soro­ ribus, per Abbatissam vel ejus Vicariam eis assignatis.


— 109 — DECIMUM CAPITULUM De observantia paupertatis; et quod Sorores non recipiant possessionem aliquam, nec sibi aliqnid approprient. 122. - Cum, secundum Formam vilac, Ab­ batissae et omnes Sorores teneantur sanctam paupertatem, quam Domino Deo et bcalo Francisco promiserunt, observare, scilicet in non recipiendo seu habendo possessionem vel proprietatem, per se vel per interpositam personam, ul autem praedictam paupertatem diligentius et perfectius possint custodire, ac in non recipiendo seu habendo possessionem vel proprietatem strictius et purius se habere, inhibemus per obedienliam eisdem Sororibus, ne domum ad locandum, iterram sive hortum ad colendum, pratum ad secandum, vineam sive aliquid aliud ad laborandum, quovis mo­ do recipiant aut possideant. 123. - Item, haereditates, reditus annuos, pensiones, eleemosynas perpetuas nullatenus habeant vel recipiant, per se ipsas vel per in­ terpositam personam. 124. - Praeterea, habere granaria sive cella­ ria de emptis vel mendicatis seu aliter acqui­ sitis ita grandia et copiosa ut de eis aliquid vendant, vel quod per annum integrum absque


— 110 — mendicatione possint transigere vitam suam, repugnat paupertati earum. 125. - Insuper, boves, greges ovium, sive armenia pecorum numquam habeant; nec scyphos, scutellas vel aliquod aliud vas de auro vel argento vel de quacumque alia re pretiosa. 126. * Item, thesaurizalio auri, argenti, la­ pidum pretiosorum, ceterarum quarumcum­ que rerum, et omnis congregatio vel provisio quae possit durare ultra annum, inquam, omnia sunt eis interdicta. 127. - Celerum, volumus quod in omni su­ pellectili ipsarum, tam in vasis quam in ve­ stimentis, seu quibuscumque aliis, omnis cu­ riositas et superfluitas evitetur, et in ipsis semper paupertas reluceat et appareat, et in usu necessitas, sicut decet sanctissimae pau­ pertatis sectatrices. 128. - Item, volumus et ordinamus quod de legalis Sororibus in ultimis voluntatibus de­ cedentium Gal in modum secundum quem or­ dinavit Dominus Nicolaus Papa III in decla­ ratione Regulae Fratrum Minorum fieri ab ipsis Fratribus. 129. - Insuper, cum vitae Forma dicat quod Sorores nihil sibi approprienl, nec domum, nec locum, nec aliquam rem, et per domi­ num Nicolaum Papam III et Clementem V. et


— 111 — nonnullos alios Summos Pontifices sii declara­ tum, in Declarationibus Regulae Fratrum Mi­ norum, quod expropriatio seu abdicatio om­ nium rerum, quam dicti Fratres faciunt, intelligi debeat et servari tam in speciali quam etiam in communi, Nosque, circa hunc articu­ lum vestigiis inhaerentes praedictorum, prae­ fatam expropriationem seu abdicationem pro­ prietatis omnium rerum, quam propter Deum Sorores faciunt, sicut meritoriam et salutife­ ram et aeterna retributione dignam, volumus et mandamus, tam in speciali quam etiam in communi, integre et inviolabiliter ab omnibus dictis Sororibus praesentibus et futuris obser­ vari. 130. - Possunt tamen dictae Sorores sana conscientia habere usum simplicem et jus utendi omnium rerum eis secundum For­ mam vitae concessarum, vel illarum quae ipsis in eadem non prohibentur, sine tamen appropriatione aliqua, sicut sunt usus necessa­ riorum pro celebratione et manutentione ser­ vitii divini, pro habitatione et sustentatione corporis humani, et pro executione officiorum et negotiorum eis secundum eamdem Formam vitae et sacrae Religionis necessariorum. 131. - Possunt etiam, pro transigendo vi­ tam suam in agone praesentis militiae, de his quae eisdem offeruntur liberaliter, et de his


— 112 — quae pro ipsis mendicaivtur el quaeruntur humililer, ac etiam de his quae ab ipsis acqui­ runtur per Iaborilium, dummodo illa sic ob­ lata. data, quaesita, sive habita, non aperte dissonarent, statui paupertatis el religionis ip­ sarum, habere jus utendi el simplicem facti usum. 132. - Praeterea, ordinamus quod de rebus vel eleemosynis in particulari datis vel missis Sororibus distribuatur indigentibus in parti­ culari vel in communi, secundum quod bo­ num videbitur Abbatissae. 133. - Nec volumus licere alicui Sorori, quod illud quod sibi fuerit datum vel missum a parentibus vel ab aliis possit Sorori com­ municare indigenti, vel alicui personae extra Conventum dare vel mittere, sine beneplacito et expressa licentia Abbatissae vel ejus Vica­ riae. 134. - Insuper, volumus quod in debitis contrahendis Sorores se habeant semper el ubique sicut in Jure canonico, in Forma vitae et in his Constitutionibus continetur. 135. - Porro, si agatur de contrahendis de­ bitis et obligationibus ultra summam triginta millium francorum seu libellarum, contrac­ tus vi caret, nisi beneplacitum apostolicum antecedat.


— 113 — 136. - Quod quidem ne petatur, nisi re a Discretorio mature discussa ac per majoritatem suffragiorum favorabiliter decisa, acce­ dente consensu illius Ordinarii, loci vel regu­ laris, cui Monasterium subjectum fuerit. 137. - Infra praefatam summam requiritur etiam consensus Discretorii per secreta suffra­ gia manifestatus, quin necessarium sit bene­ placitum apostolicum; sed accedat necesse est consensus, in scriptis datus, Ordinarii loci, necnon Superioris regularis, si Monasterium eidem subjectum est. 138. - In precibus pro obtinendo consensu ad contrahenda debita vel obligationes exponi debent alia debita vel obligationes, quibus Monasterium ad eum diem gravatur; secus ob­ tenta venia invalida est. 139. - Caveant Discretae et Superiores ne debita contrahenda permittant, nisi certo con­ stet ex consuetis eleemosynis posse debiti foenus solvi et intra tempus non nimis longum per legitimam amortizalionem reddi summam capitalem. 140. - Item, praecipimus quod caveant se omnimode a multitudine et magnitudine aedi­ ficiorum, cl a sumptuositate eorumdem, sed sint contentae in temperatis et humilibus aedi­ ficiis. 8


— 114 — UNDECIMUM CAPITULUM De infirmis Sororibus» 141. - Ordinamus quod quandocumque con tinget aliquam Sororem infirmari graviter vel debilitari, Abbatissa vel ejus Vicaria te% neatur eidem infirmae slatim providere de servitio opportuno. Sorores autem servitiis infirmarum vel debilium deputatae caveant ne in officiis sibi commissis delectum notabilem faciant, sed humiliter et devote in fervore charitalis serviant eis sicut vellent sibi serviri, si ita infirmae essent. 142. - Maxima sollicitudine providendum est, ne spiritualia adjumenta desint infirmis, praesertim ut Angelorum Pane, pro ipsarum pio desiderio, frequenter, etiam quotidie, re­ ficiantur, ut exeuntium Sacramenta, dum sui plene compotes adhuc sunt, ipsis ministren­ tur; et ut morienlibus assistat Sacerdos, una cum religiosa Communitate fervidas ad Deum preces effundente pro impetrando Consorori animam agenti magno perseverantiae finalis in Dei amore dono. 143. - Sorores infirmae, quae jam a mense decumbunt sine certa spe ut cito convalescant, de prudenti confessarii consilio, sanctissimam Eucharistiam sumere possunt semel aut bis


— 115 — in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sumpserint. 144. - Confessarius ordinarius vel qui ejus vices gerit jus el officium habet Eucharisticum Viaticum el Extremam Unctionem aegrotis professis, novit iis aliisque personis in Mona­ sterio diu noctuque legitime commorantibus, ministrandi. In defectu confessarii ordinarii vel ejus vices gerentis alius etiam Sacerdos clausuram ingredi potest ad ministranda Sa­ cramenta infirmis aut ad assistendum morientibus. 145. - Abbatissa etiam, si non fuerit legiti­ me occupata, omni die saltem semel teneatur visitare infirmas Sorores, dum actu graviter infirmantur, et in absentia ejus hoc Vicaria ipsius facere itenealur. Item quod propter ea­ rum incuriam nulla Soror infirma defectum habeat in sua infirmitate, secundum earum possibilitatem. 146. - Caveant autem Abbatissa et ejus Vi­ caria ne consilium pro sanitate habenda So­ rorum infirmarum petant ab aliquo medico vel chirurgico sive barbiionsore, nisi a catho­ licis personis, si tales possent haberi, et semper a magis devotis quae poterunt bono modo reperiri pro remedio habendo. 147. - Nec aliquis praedictorum intrare clausuram permittatur nisi urgenti necessi-


— 116 — tale vel infirmitate, ac servatis de jure servan­ dis; et scmper associati sint taliter intrantes debito modo, ita quod Abbatissa vel ejus Vi­ caria vel aliae duae probatae Sorores ab Abba­ tissa designatae sint praesentes donec loras egrediantur. 148. - Item, si contingat aliquam Sororem vel plurcs aliquo gravi et contagioso et prolixo morbo languere, propter quem taliter infir­ mantes non possent sine periculo cum aliis re­ sidere, provideatur eis de camera separata infra clausuram, et de modo serviendi tali­ bus infirmantibus, prout casus et infirmitas requirit, ita quod nulla clausuram unquam exeat, nisi aliter fuerit consultum, ac servatis de jure servandis. 149. - Insuper, hortamur omnes Sorores in Domino, praesentes et futuras, quatenus propter Deum non refutent servire talibus hu­ militer et devote, sicut fuerit necesse. Si vero aliqua Abbatissa vel Vicaria seu aliquae aliae in servitiis infirmarum deputatae non provi­ derint secundum possibilitatem et facultatem loci et qualitatem infirmantis sive conditio­ •• nem, de consiliis et cibariis et aliis necessariis, accusentur coram Visitatore, dum visitat, et si­ cut nimium crudeles graviter puniantur, si defectum notabilem commiserint in servitio infirmarum.


— 117 — 150. - Continetur quoque in Forma vitae, quod Sorores quae sunt infirmae, id est; secun­ dum dominum Innocentium Papam IV, quae non multum gravi infirmitate laborant, in saccis cum paleis jaceant, et habeant ad caput capitalia de pluma. Sed si forte aliquam vel aliquas gravi vel prolixo morbo laborare con­ tingeret, aliter oporteret providere, secundum Deum et consilia bona Discretarum; ideo volu­ mus et ordinamus quod quandocumque con­ tinget aliquam vel aliquas infirmari graviter aliquo morbo gravi et prolixo, Abbatissa, vel ejus Vicaria, de consilio Discretarum, provi­ deat vel provideri faciat talibus infirmantibus de culcitra et aliis necessariis, secundum For­ mam vitae ipsarum, si secundum bonas et rec­ tas conscientias earum videbitur infirmitati sic infirmantis vel infirmantium expedire, et easdem infirmas in eadem culcitra, modo convenienti et humano, faciant requiescere, sicut suae infirmitati fuerit opportunum. 151. - Provideant etiam diligenter Abba­ tissa vel ejus Vicaria seu Sorores aliae depu­ tatae in servitio infirmarum, quod quando­ cumque continget aliquam vel aliquas ab hac luce migrare, quod in hora mortis moriens sit induta habitu Ordinis et cincta chorda et velo in capite, si fieri bono mbdo possit, et taliter induta sepeliatur.


— 118 — 152. - Item, in eadem Forma vitae habetur: «Et quae indigent pedulis laneis et cul­ citris uti possunt»; quae verba sunt dispen­ satoria, quando necessitas hoc requirit; qua­ propter ordinamus quod nulla Soror, cujuscumque conditionis vel officii exislat, tempo­ re bonae sanitatis pedulos laneos nec culcitras habere possit, nec uti eisdem, nisi sit actu in­ digens, nec talis indigentia per quamlibet de­ bet arbitrari, sed per Abbatissam cum con­ silio Discretarum, vel majoris partis numero earumdem, quae cum viderint aliquam vel aliquas manifeste indigere calceamentis, vel fuerit de hoc requisita ab eisdem quod dis­ penset cum eis, tunc; si eisdem Abbatissae et Discretis justum et rectum visum fuerit, pro­ vide consideratis conditionibus personarum, varietate temporum et locorum, quod de­ beant cum eis dispensare, dispensent quod possint portare pedulos laneos, sive calciolos, durante necessitate, et si major urgeret necessitas, quod possint portare soleas de co­ rio, cum pedulis laneis vel calciolis de panno.


— 119 — DUODECIMUM CAPITULUM De occupationibus Sororum. 153. - Cum Forma vilae dicat quod Soro­ res, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam Tertiam laborent, ut autem hoc jugiter melius ab omnibus observetur, vo­ lumus, quod Sorores, propter Deum, officia humilitatis et charitalis non recusent, sed cum eis aliqua a Matre Abbatissa vel ejus Vicaria fuerint injuncta, pro communi vel particulari utilitate Conventus, eadem officia vel opera sine murmuratione quacumque fa­ ciant, et voluntarie et dulciter acceptent, et cum diligentia fideliter et devote perficiant, sicut fuerit eis imperatum. 154. - Nec aliqua Soror pallio negligenliae sive tepiditalis vel superbiae, quando sibi ali­ quid a praediolis modo praedicto injungitur, se contegat, dicendo: «Deus non dedit mihi gratiam hoc vel hoc faciendi seu operandi »; dum tamen sana mente et corpore fuerit; sed voluntati praecipientis se obtemperet, sicut decet sanctae obedientiae professores. 155. - Cavere etiam debent Abbatissae et earum Vicariae ne alicui Sorori aliquid prae­ cipiant quod probabiliter et clare sciant eam nescire vel non posse perficere.


— 120 — 156. - Et quia in praedicta clausula For­ mae vilac continetur: post horam Tertiae: Nos tamen, considerantes strictam pauperta­ tem dictarum Sororum et necessitates et in­ digentias quas possent habere, concedimus quod si aliquod negotium ante horam prae­ dictam in Conventu eveniat quod sil necessa­ rium vel conveniens ad perficiendum, quod Abbatissa vel ejus Vicaria possit praecipere cui voluerit quod illud faciat, vel perficiat si opus jam sit inceptum. 157. - Item, volumus quod indilale post Mis­ sam vel horam Tertiarum pulsetur pro labo­ re; et tunc omnes Sorores quae non habent excusationem legitimam vadant ad faciendum opera eis injuncta. 158. - Item, injungimus dictis Sororibus, quod de celero nulla ipsarum audeat seu prae­ sumat agere seu perficere aliqua opera pro suo Ordine, vel pro quacumque persona, cujuscumque conditionis existat, de quacum­ que materia, de qua possint juste de vanitate aut curiositate notari, et hujusmodi operatio­ nes, si quae contigerit per Sorores fieri, ante­ quam acceptentur vel incipiantur, praesen­ tentur integraliter Abbatissae vel ejus Vica­ riae, quae utrum illud sit licitum facere So­ roribus debeat arbitrari, et sine ejus benepla­ cito et voluntate nihil fiat de dicta operatione;


— 121 — el quaccumque Soror contrarium fecerit pu­ niatur secundum arbitrium Abbatissae vel ejus Vicariae. 159. - Praeterea, ordinamus quod omnes Sorores tam praesentes quam futurae ab om­ nibus jocis specialibus, el etiam a ludis qui­ buscumque vanis el mundanis quarumcum­ que rerum, semper el ubique se abstineant; sed quandocumque fuerint duae vel tres vel plures in unum congregatae, semper ad in­ vicem de Deo loquantur, vel de vita Sancto­ rum vel Sanctarum, vivorum vel defuncto­ rum, vel de iis quae pertinent ad salutem ani­ mae, vel de negotiis bonis, honestis el utili­ bus, ab otiosis, nocivis et lascivis verbis pe­ nitus abstinendo, sicut deceil Christi ancillas et observatrices sancti Evangelii et sanctae Religionis professores. 160. - Insuper, inhibemus dictis Sororibus, ne aliquos libros in Conventibus suis servent vel habeant, legant, scribant vel scribi fa­ ciant, in quibus continentur expresse vel oc­ culte vanitates vel carnalitates sive mundanilales personarum mundanarum. 161. - Liceat tamen omnibus Conventibus haberi in communi sanctos libros pro solalio el profectu animarum, qui in particulari et in generali et in mensa legantur, secundum ordinationem el dispositionem Abbatissae.


— 122 — DECIMUM TERTIUM CAPITULUM De correctione delinquentiam. 162. - Ordinamus quod in quolibet Con­ ventu Abbatissa et in ejus absentia Vicaria moneant et corrigant humiliter et charitalive Sorores suas, ne propter negligentiam ad­ monendi et corrigendi ipsas in transgressio­ nis et remissionis foveam collabantur; ita quod praedictae praesidentes in hujusmodi admonitione et.correctione, ut dictum est, ve­ ram charitatem et dulcem humilitatem ser­ vent. Caveant tamen ne, sub specie humilita­ tis et mansuetudinis, remissionem seu rela­ xationem delinquentibus subministrent, et ne sub umbra charitatis carnalitatem corporum seu crudelitatem animarum ostendant; sed omnes sine differentia secundum earum defeclus aequaliter puniantur ut oportet. 163. - El si casus, quod absit, evenerit, quod aliqua Soror aliquod grave et enorme peccatum committeret, exponendo animam suam perditioni et Ordinem suum confusioni, el etiam si esset aliqua ita rebellis vel incorrigibilis seu perseverans in malitia sua, quod nullo modo vellet se emendare et in casus in­ cideret pro quibus dimissio ab Ordine irro­ ganda est, ad dimissionem hujusmodi Sororis


— 123 — procedatur, adamussim servatis sacrorum Ca­ nonum et harum Constitutionum praescriptis. 164. - Si aliqua Soror adversus Abbatissam vel ejus Vicariam se erexerit, vel sibi dixerit aliquod verbum indecens seu injuriosum vel contumeliosum, ad terram in pane et aqua comedat coram omnibus Sororibus in una re­ fectione.


— 124 — DECIMUM QUARTUM CAPITULUM De ostiaria et ingressa in Monasterium 165. - Et quamvis in Forma vitae continea­ tur, quod ostiaria in cella aperta sine ostio in die resideat, tamen, pro mullis justis cau­ sis ad hoc Nos moventibus, nolumus nunc illud esse obligatorium, nec aliquo modo de cetero faciendum; quia licet tempore beatae Clarae hoc foret Sororibus licitum et hone­ stum, nihilominus temporibus modernis il­ lud posset dictis Sororibus esse valde pericu­ losum et nocivum. Eapropter Nos, volentes dictarum Sororum providere honestati et se­ curitati, ordinamus praedicta fieri in modum qui sequitur, videlicet: 166. - Quod ad ostium Monasterii et ad locutorium custodiendum aliqua talis ex Soro­ ribus deputetur quae omnino Deum timeat, quae sil matura moribus, diligens et discre­ ta. sitque convenientis aetatis, ut dicit For­ ma vitae, quae in opere et sermone possit aedificare cum quibus oportebit negotiari et loqui. 167. - Cui sit alia socia idonea deputata, quae cum necesse fuerit, ipsa socia vel una alia ad hoc magis vel aeque idonea, per Ab­ batissam, de consilio Discretarum, deputata,


— 125 — vicem principalis dictae ostiariae in omnibus exequatur. 168. - Quibus duabus ostiariis adhuc una alia Soror de numero Discretarum vel ex aliis pi^obalis Sororibus Communitatis erit adjunc­ ta, quae omni hebdomada poterit mutari, et alia loco ejus ordinari, ad audiendum perso­ nas volentes loqui Sororibus. 169. - Quae tres insimul, vel saltem duae, ostiaria scilicet et alia Soror, ut dictum est supra, quando pulsatum fuerit ad portam, ve­ niant ad cellam, infra quam situala sunt locutorium et tornealorium, tali modo quod una sine aliis duabus, vel alia, non stabit ibi­ dem ad loquendum. 170. - Et ostiaria tantummodo habebit re­ spondere volentibus loqui, et aliae duae vel una praesentes et audientes erunt. Et in casu quo aliquis vellet loqui alteri Sororum quam ostiariae, tunc ipsa vel una alia ostiariarum accedat ad petendum licentiam Abbatissae, et data licentia, Soror quae petitur veniat ad loquendum, et tunc ostiaria principalis erit praesens et audiens cum una aliarum; nec aliqua Soror unquam loquatur personis exislenlibus extra, sine praesentia dictae princi­ palis ostiariae. 171. - Praeterea, ordinamus quod in cella ante dicta sit ostium lifrneum duabus clavi-


— 126 — bus semper de node, et de die quando ostia­ riae sive porlariae erunt extra, firmiter obse­ ratum; quarum unam custodiat Abbatissa de nocte et aliam pontaria principalis, et illam quam custodiet Abbatissa de nocte Soror per hebdomadam adjuncta duabus ositiariis cu­ stodiat de die; infra quam cellam ad loquen­ dum nulla ostiariarum intrare poterit sine alia. 172. - De ingressu personarum in Mona­ sterium firmiter ac districte praecipimus ut nulla Abbatissa vel ejus Sorores aliquam per­ sonam Religiosam seu saecularem, aut cujuslibet dignitatis, in Monasterium intrare per­ mittant; nec omnino hoc alicui liceat, nisi quibus concessum a Sede Aposlolica fuerit. 173. - Porro, intra Monialium clausuram nemo, cujuscumque generis, conditionis, se­ xus, aetatis admittatur, sine Sanctae Sedis li­ centia, exceptis personis quae sequuntur: 1° Ordinario loci aut Superiori regulari Monasterium visitantibus, vel aliis Visitato­ ribus ab ipsis delegatis, licet clausuram in­ gredi dumtaxat inspectionis causa, id est, pro sola visitatione locali peragenda, cautoque ut unus saltem Clericus vel Religiosus vir ma­ turae aetatis eos comitetur; 2° Confessarius vel qui ejus vices gerit, potest, cum debitis cautelis, ingredi clausu-


— 127 — ram ad ministranda Sacramenta infirmis aut ad assistendum morientibus; 3° Possunt clausuram .ingredi qui supre­ mum actu tenent populorum principatum eorumque uxores cum comitatu; itemque Sanc­ tae Romanae Ecclesiae Cardinales; 4° Abbatissae est, adhibitis debitis caute­ lis, ingressum permittere medicis, chirurgis, aliisque quorum opera sil necessaria, impe­ trata prius saltem habituali approbatione ab Ordinario loci; si vero necessitas urgeat nec tempus suppetat approbationem petendi, haec jure praesumitur, id est, ipsa lex hanc prae­ sumptionem ratam habet. 174. - Nulla tamen Soror loquatur omnino cum aliquo, nisi sicut in Forma vitae conti­ netur, sive infirma fuerit, sive sana. 175. - Et illud praecipue caveatur ut ii, quibus aliquando fuerit concedendum in Mo­ nasterium ingredi, tales sint de quorum ver­ bis et moribus nec non et vita aedificari va% leant inluenles, et materia justi scandali ex­ inde nequeat generari. 176. - Item, ordinamus quod quandocumque continget ad Conventum aliquid adduci sive apportari, quod per rotam sive lorneatorium commode intrare non possit, sicut do­ lia vini, 'ligna, blada, et celera hujusmodi, caveant Abbatissa vel ejus portaria ct ejus


— 128 — socia ne porla ultra quam oportebit sit aperta. 177. - Nec portitores seu vectarios rerum apportatarum ad aliqua loca Conventus intra­ re vel ire permittant, nisi ad illum locum in­ ter duas praedictas portas situatum, vel ad ubi de necessitate fuerit congruum eos accedere pro collocatione rerum praedictarum; et semper cavere debent Sorores ne alii quam illi qui tunc fuerint necessarii intrare permittan­ tur, nec ultra tempus completi sui operis in­ tra remanere sinantur, sed foras, completo suo opere, exire per Sorores cogantur. 178. - Caveant etiam Sorores ne tunc in conspectu eorum appareant nisi illae quae fue­ rint deputatae per Abbatissam vel ejus Vica­ riam; nec cum eis loquantur, nisi ea quae fuerint necessaria pro negotio rerum prae­ dictarum exponendo, sicut decet utilitati Re­ ligionis et honestati. 179. - Item, in eadem Forma vitae habe­ tur quod in die ostium sine custodia minime dimittatur; super quo dicimus quod pro omni securitate sufficere debet, sine alia custodia, quod ambae portae maneant firmiter obsera­ tae, modo quo supra dictum est. 180. - Praeterea, in eadem continentur haec verba: « Cum autem intra Monasterium ad opus faciendum necesse fuerit aliquos in­ trare, statuat tunc Abbatissa personam con-


— 129 — venientem, quae tantum illis, et non aliis, ad opus deputatis aperiat»; super quibus ver­ bis dicimus quod illa ostiaria quae est secun­ dum Formam vitae instituta, dummodo sit matura et discreta, cum sociis vel socia sibi deputatis, debet suflicere pro aperienda porta ingredientibus pro labore faciendo vel pro aliis causis justis et rationabilibus; sic tamen quod dictam portam aperiat ex ordinatione et licentia Abbatissae. 181. - Et caveant dictae ostiariae ne prolixa colloquia vel alia, ad opus ad quod venerint non spectantia, habeant cum ipsis quovis modo; sed eos mature et discrete, si necesse fuerit, de voluntate et ordinatione Abbatissae vel ejus Vicariae, ad operationes dirigant et ordinent ut oportebit. 182. - Nec aliqua Soror, cujuscumque con­ ditionis existat, procedat vel exeat ad conspi­ ciendum hujusmodi operatores vel opera eo­ rum, nisi cui ex ordinatione Abbatissae fuerit commissum, pro utilitate rei perficiendae; et quando sic oportebit ad eos ire, nunquam va­ dant sine matura societate et secura Sororum ad id designatarum; nec cum eis longam mo­ ram vel verba prolixa habeant. 183. - Et caveant Abbatissa et omnes Soro­ res ne negotia et opera, quae poterunt per se a


— 130 — facere el operari, facianl per extraneos vel forenses fieri. 184. - Nec permittant quovis modo hujus­ modi operatores, nec alios ingredientes clau­ suram, cujuscumque conditionis aut status fuerint, intra eamdem comedere. 185. - Insuper, horiamur omnes Sorores in Domino Jesu, quatenus nunquam de bene­ dictionibus Abbatissarum, nec de consecratio­ nibus Monialium curent; sufficiat eis sacra professio ipsarum, quam si bene servaverint, benedictionem a supremo Pontifice Jesu Chri­ sto obtinebunt. 186. - Rursum, ordinamus quod quandocumque continget Confessorem ingredi Mo­ nasterium pro confessione infirmarum exci­ pienda, duae saltem Sorores ipsum ad cellam infirmae comitentur, ibique ante ostium cel­ lae apertum expeotent, dum confessionem au­ dit, ut redeuntem ad Monasterii januam ite­ rum comitentur. 187. - Pro Communione autem Sororibus infirmis administranda oportet ut quatuor Religiosae maturae aetatis, si fierit possit, ab ingressu in clausuram usque ad egressum Sacerdotem comitentur, qui sacram pixidem, aliquas consecratas Particulas continentem, deferre, sacram Communionem administra-


— 131 — re, reverti ad ecclesiam, eamdemque sacram pixidem reponere debet. 188. - Item, ordinamus quod, consideratis temporibus modernis et tempore datae For­ mae vitae, de cetero nulla Missa intra Mona­ sterium celebretur pro vivis vel solemniis de­ functarum.


— 132 — DECIMUM QUINTUM CAPITULUM De Sacra Visitatione. 189. - Sciant oportet Sorores omnes, quod Ordinarius loci visitare potest, imo et debet quinio quoque anno vel ipsa Monasteria Monialium quae Regularibus subduntur, circa ea quae clausurae legem spectant; imo etiam circa alia omnia, si Superior regularis ea a quinque annis non visitaverit. Quapropter tam Abbatissa quam omnes aliae Sorores Vi­ sitatorem, etiam delegatum, vera animi sub­ jectione suscipiant eique humiliter obedianl. 190. - Visitator jus et officium habet inter­ rogandi Sorores quas oportere judicaverit, et cognoscendi de iis quae ad visitationem spec­ tant. Omnes vero Sorores obligatione tenen­ tur respondendi secundum veritatem, nec Superiorissis fas est quoque modo eas ab hac obligatione avertere aut visitationis scopum aliter impedire. 191. - Sorores omnes, sive Abbatissae sive subditae, quae per se vel per alios, directe vel indirecte, Religiosas induxerint ut interroga­ tae a Visitatore taceant, vel veritatem quoquo modo dissimulent aut non sincere exponant, vel eisdem, ob responsa quae Visitatori dede­ rint, molestiam, sub quovis praetextu, attu-


— 133 — Ierint, inhabiles ad ofTicia assequenda, quae aliarum regimen secumferunt, a Visitatore declarentur, et Abbatissae oflicio quo fungun­ tur priventur. 192. - Caveat igitur Abbatissa ne a se vel ab aliis Sororibus suis status sui Monasterii in observantia religionis et in unitate mutuae charitatis Visitatori aliquatenus abscondatur. Imo volumus et mandamus quod ea, quae se­ cundum vitae suae Formam corrigenda vel emendanda fuerint, publice et private, sicut melius fuerit faciendum, Visitatori diligen­ ter suggerant et proponant. 193. - Ceterum, Visitator, quandocumque continget eum visitare, secrete vel publice, inter celera quae requiret a Sororibus, pri­ mo requirat de essentialibus Regulae, vide­ licet: de obedientia, paupertate, castitate et de clausura perpetua; secundo quomodo dici­ tur divinum officium de die et de nocte; de modo loquendi ad cratem et torneatorium; de congregatione et provisione argenti, vini et bladi; de servitio infirmarum et debilium et valde antiquarum; de abundantia, pretiositate et curiositate vestimentorum; de observantia jejuniorum et abstinentiarum; de negligentia Praesidentium et Discretarum et Ostiariarum; de inobedientia et rebellione subditarum; de observantia Formae vitae et praesentis Ordi-


— 134 — nationis; de pace et unitate observanda et vinculo perpetuae charitatis; de frequentia Sa­ cramentorum Poenitentiae et Eucharistiae; quomodo sacrificium sanctae orationis et de­ votionis in Conventu vigeat et ferveat. 194. - Et si aliquam vel aliquas in aliquo praemissorum vel aliis repererit legitime vi­ tiosam, vel aliter quovis modo deprehensam, zelo charitatis et amore justitiae debitae cum discretione puniat et corrigat, secundum quod delictum fuerit commissum vel frequenter ite­ ratum.


— 135 — DECIMUM SEXTUM CAPITULUM Alia ex vigente Jure Canonico addenda. Articulus I. De Postulatu. 195. - Adspirantes omnes, antequam ad novitialum admittantur, postulatum ad annum integrum peragant;. quod tempus Abbatissa,* audito suo Discretorio, potest prorogare, non tamen ultra semestre. ‘ 196. - Abbatissae est, de consilio Discre­ tarum, adspirantes ad postulatum admittere, tum etiam quas non invenerit idoneas e po­ stulatu dimittere. 197. - Nulla adspirans admittatur ad postu­ latum nisi expleto sexto decimo aetatis suae anno. 198. - Omnes adspirantes, antequam ad­ mittantur, exhibere debent testimonium re­ cepti baptismatis et confirmationis. Si agatur de admittendis illis quae in col­ legio vel alius Religionis postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales, juramento firmatae, dandae a Superiorissa collegii, audito Ordinario loci, aut a majore Religionis Superiorissa, vel Mo-


— 136 — naslerii sui juris Anlislila; in quibus referre debent quanam de causa dimissae sini vel sponle discesserint. Dandae aulem sunt si­ gillo clausae, non ipsis adspirantibus, sed Ab­ batissae quae eas postulavit. Omnes quae predictas informationes rece­ perint stricta obligatione tenentur secreti ser­ vandi circa notitias habitas et personas quae illas tradiderunt. 199. - Adspirantes clausuram ingrediuntur de licentia Ordinarii; ingressae, dum postula­ tum peragunt, lege clausurae tenentur; ipsae tamen libere egredi possunt quando ad saecu­ lum sponte eas redire aut legitime dimitti con­ tingat; et idem de noviliis dicendum; aut de professis votorum temporariorum, quando vota expiraverinl, vel legitime dimissae fue­ rint. 200. - Postulantes vestem induant mode­ stam, juxta consuetudinem Monasterii, at di­ versam a veste novitiarum. 201. - Postulantes speciali curae Magistrae novitiarum committantur; omnibus pietatis exercitiis intersint, utilibus addicantur labo­ ribus sub vigilantia eiusdem Magistrae vel sociae. 202. - Quae adspirans attulerit et usu con­ sumpta non fuerint, si e Religione egredia­ tur, ei restituantur.


— 137 — 203. - Postulantes, antequam novitiatum incipiant, exercitiis spiritualibus vacent per octo saltem integros dies; et, juxta prudens confessarii judicium, praemittant generalem anteactae vitae confessionem . Articulus II. De Novitiata. 204. - Jus admittendi postulantes ad novi­ tiatum, ut supra (n. 17) dictum est, perlinet ad Abbatissam, de consensu majoris partis omnium Monialium a volis sollemnibus, per secreta suffragia manifestato. 205. - Novitialus incipit susceptione habi­ tus religiosi, duratque ad integrum annum; dies autem veslilionis in anno canonico novilialus ne computetur. 206. Invalide ad novitiatum admittuntur: 1° quae, a catholica fide deficientes, sec­ tae acatholicae adhaeserunt; 2° quae aetatem ad novitiatum requisi­ tam non habent ad normam n. 12 harum Constitutionum; 3° quae Religionem ingrediuntur vi, me­ tu gravi aut dolo inductae, vel quas Abba­ tissa eodem modo inducta recipit; 4° conjux durante matrimonio;


— 138 — 5° quae obstringuntur :vel obstrictae fue­ runt vinculo professionis religiosae; 6° illae quibus imminet poena ob grave delicium commissum, de quo accusatae sunt vel accusari possunt. 207. - Illicite, quamvis valide, admit­ tuntur : 1® aere alieno gravatae, quae solvendo pares non sint; 2° reddendae rationi obnoxiae aut aliis saecularibus negotiis implicatae ex quibus lites et molestias Religio timere possit; 3° filiae quae parentibus, id est patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate con­ stitutis, opitulari debent, et matres quarum opera sit ad liberos alendos vel educandos ne­ cessaria; 4® quae sunt ritus orientalis, sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro Eccle­ sia Orientali. 208. - Jus dispensandi super impedimentis de quibus in nn. 206 et 207 ad Sedem Apostolicam unice pertinet. 209. - Postulatus tempore ad exitum ver­ gente, Abbatissa, juxta dicta supra (n. 17), Monialium omnium a votis sollemnibus pro­ fessarum consensum, per secreta suffragia ex­ primendum, requirere teneatur. Et si major pars consenserit, ipsa Abbatissa debet Ordi-


— 139 — narium 'loci, duobus sallem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad novitiatum; ut ipse per se, vel per Sacerdo­ tem delegatum, adspirantis voluntatem dili­ genter eit gratuito exploret, non tamen clau­ suram ingrediens, num ea coacta seductave sil, an sciat quid agat; et si de pia ejus ac libera voluntate plane constiterit, tunc adspirans poterit ad novitiatum admitti. 210. - Novitiatus ab ea parte domus in qua degunt professae sit, quantum fieri potest, se­ gregatus, ita ut, sine speciali causa ac Ab­ batissae vel Magistrae licentia, novitiae nul­ lam habeant communicationem cum profes­ sis, neque hae cum novitiis. 211. - Praeter ea quae supra (n. 200) ad no-i vitiatus validitatem requiruntur, noviliatus ut valeat peragi debet per annum integrum et continuum, computandum a die susceptio­ nem habitus subsequenle. Jamvero novitiatus interrumpitur, Ha ut denuo incipiendus ac perficiendus sit, si novitia, legitime dimissa, e Monasterio exierit, aut Monasterium sine Superiorum licentia non reversura deseruerit, aut extra Monasterium, etsi reversura, ultra tringinta dies, sive con­ tinuos sive non continuos, permanserit, qua­ cumque ex causa, etiam de Superiorum li­ centia.


— 140 — Quod si novitia ullra quindecim, sed non ullra triginta dies etiam non continuos, de Superiorum licentia vel vi coacta, extra Mo­ nasterii septa permanserit sub Abbatissae obedienlia, ad validitatem noviliatus necesse et salis esi dies hoc modo transactos supplere; si non ultra quindecim dies, supplementum potest ab Abbatissa praescribi, sed non est ad validitatem necessarium. 212. - Noviliatus pro classe Chorislarum pe­ ractus pro Conversarum classe non valet, ne­ que viceversa. 213. - Novitiarum institutioni praeficienda est Magistra ex probatioribus totius Monaste­ rii, quae sit annos nata quinque saltem ac triginta, decem saltem ab annis a prima pro­ fessione professa, prudentia, caritate, pietate, religionis observantia conspicua, quaeque in perfectionis exercitio aliis verbo et exemplo praeluceat. 214. - Si ob novitiarum numerum-\el aliam justam causam expedire visum fuerit, Magi­ strae novitiarum adjungatur socia, eidem im­ mediate subjecta in iis quae ad noviliatus re­ gimen spectant, annos nata saltem triginta, quinque saltem ab annis a prima professione professa, ac votorum sollemnium, cum celeris dotibus necessariis et opportunis.


— 141 — 215. - Tam Magislra, quam ejus socia ab omnibus oITiciis oneribusque vacare debent, quae novitiarum curam et regimen impedire valeant. 216. - Uni Magistrae jus est et oflicium con­ sulendi novitiarum institutioni, ad ipsamque unam novitialus regimen spectat, ita ut ne­ mini liceat hisce se, quovis colore, immisce­ re, excepta Abbatissa; ad disciplinam vero universi Monasterii quod attinet, Magislra, perinde ac noviliae, Abbatissae est obnoxia. 217. - Novitiae potestati Magistrae et Abba­ tissae subsunt, eisque obedire tenentur, iac etiam legi clausurae obstrictae manent. 218. - Gravi obligatione tenetur Magistra novitiarum omnem adhibendi diligentiam ut suae alumnae in religiosa disciplina, secun­ dum Regulam et Constitutiones, sedulo exer­ ceantur. 219. - Noviliae ne dedita opera studiis va­ cent litterarum, scientiarum aut artium: Mo­ nasterii autem ofliciis eatenus tantum fungi possunt, non tamen uti primariae officiales, quatenus ab exercitiis novitiatus non prae­ pediantur. 220. • Annus novitiatus debet sub discipli­ na Magistrae hoc habere propositum, ut in­ formetur alumnae animus studio Regulae et Constitutionum, piis meditationibus assidua-


— 142 — que prece, iis perdiscendis quae ad vota et ad virtutes perlinent, exercitationibus opportu­ nis ad vitiorum semina radicitus exstirpan­ da, ad compescendos animi motus, ad vir­ tutes acquirendas. 221. - Ne omittat Magistra alumnos suas, sive Chorislas sive Conversas, uberius ac per­ fectius calechismo diligenter excolere, specia­ li collatione ad eas habita semel saltem in hebdomada; quae ad vola nuncupanda ne ad­ mittantur, nisi doctrinam Christianam suffi­ cienter calleant. 999 , - Novitiae privilegiis omnibus ac spi­ ritualibus gratiis Ordini concessis gaudent; et si morte praeveniantur, ad eadem suffragia jus habent quae pro professis praescripta sunt. Circa Sacerdotem vero a confessionibus eo­ dem jure reguntur ac professae. 223. - Prohibentur actus donationis quibus novitia rerum suarum dominium trans­ ferat ad quoscumque; et in novitiatus decur­ su, si bonis suis quovis modo novitia renun­ tiaverit eademve obligaverit, renuntiatio vel obligatio non solum illicita, sed ipso jure ir­ rita est. 994 - Ante professionem votorum simpli­ cium novitia debet, ad lotum tempus quo simplicibus volis adstringetur, bonorum suo­ rum adminislrationem cedere cui maluerit,


— 143 — et de eorum usu et usufructu libere dispone­ re. Ea cessio ac dispositio, si praetermissa fuerit ob defectum bonorum et haec postea supervenerint, aut si facta fuerit et postea alia bona quovis titulo obvenerint, fiat aut itere­ tur, secundum normas hic statutas, non ob­ stante simplici professione emissa. 225. - De agendi ratione singularum novitiarum deque earum idoneitate ad vitam religiosam Magistra, singulis mensibus, rela­ tionem scriptam praebeat Abbatissae; quae quolibet trimestri cum suis conferat Discretis, num retinenda sit novilia necne. Dimittatur autem, absque ulteriore mora, si, Discretorii judicio, fundata evanuerit spes eam idoneam evasuram quae statuto tempore ad professio­ nem admitti valeat. 226. - Novilia potest Religionem libere de­ serere; potest etiam quavis justa de causa di­ mitti ab Abbatissa, de consensu sui Discretorii per secreta suffragia manifestato, quin teneatur ipsa Abbatissa dimissionis causam ei pate­ facere. 227. - Noviiiae quae medici judicio graviter aegrotent, adeo ut in mortis articulo constitu­ tae existimentur, quamvis tempus novitialus nondum expleverint, possunt ad professionem admitti ab Abbatissa aut ejus delegata, consue­ ta pronuntiata professionis formula, sed sine


— 144 — temporis determinatione aut perpetuitate. Quae hujusmodi professionem emiserit particeps erit omnium omnino indulgentiarum, suffra­ giorum ei gratiarum, quae Sorores professae in Ordine decedentes consequuntur; eidem plenaria peccatorum suorum indulgentia et remissio in forma jubilaei a Sancta Sede est concessa. Praeter has gratias autem hujusmodi professio nullum alium producit effectum; ac si novitia convalescat antequam tempus novitialus exspiret, in eadem omnino conditione versatur ac si nullam professionem emisisset. Aoticulus III. De professione religiosa. 228. - Exacto noviliatu, si judicetur ido­ nea, novitia ad professionem admittatur; secus dimittatur; si dubium supersit sitne idonea, potest ab Abbatissa probationis tempus, non tamen ultra sex menses, prorogari. 229. - Nulla autem ad professionem admit­ tatur, nisi major Monialium a volis sollemni­ bus pars per secreta suffragia ipsi faverit. 230. - Quo praehabito favorabili suffragio, ac si nihil aliunde obstet admissioni novitiae ad professionem, Abbatissa debet Ordinarium loci, duobus saitem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad professio-


— 145 — nem simplicem, ut ipse vel ejus delegatus il­ lius voluntatem exploret, prout dictum est su­ pra (n. 209). 231. - Et si de pia ejus ac libera voluntate plane constiterit, tunc poterit novitia ad pro­ fessionem admitti, praemissis spiritualibus exercitiis per octo solidos dies. 232. - Peracto ad tramitem juris valido novilialu, expleloque decimo octavo aetatis suae anno (vid. n. 12), novitia debet votis sollemni­ bus praemittere votorum simplicium profes­ sionem ad triennium valituram. 233. - Triennium votorum simplicium po­ test Abbatissa, de consilio sui Discretorii, ac renovata a Sorore temporaria professione, pro­ rogare, non tamen ultra aliud triennium. 4?34. - Elapso tempore ad quod vola sunc nuncupata, renovationi votorum, si ei locus sit, aut votorum sollemnium emissioni nulla est interponenda mora. 235. - Ad validitatem cujusvis religiosae professionis in hoc Ordine requiritur ut: 1° quae eam emissura est legitimam aeta­ tem habeat, scilicet decimum octavum annum expletum, si de simplici professione agatur, et vigesimum primum pariter expletum, si de sollemni; 2° eam ad professionem admittat Abba­ tissa, praevio favorabili Capituli conventualis io


— 146 — deliberativo suffragio pro professione simplici, ac voto consultivo pro sollemni; 3° novitiatus validus praecesserit; 4° professio sine vi aut metu gravi aut dolo emittatur; 5° sit expressa; 6° ab Abbatissa Monasterii, per se vel per aliam, recipiatur; 7° si de sollemni agatur, praecesserit pro­ fessio simplex a tribus saltem solidis annis. 236. - In emittenda professione religiosa, sicut el in vestilione facienda, servetur ritus descriptus in Caeremoniali legitime approbato. Documentum autem cujuslibet professionis emissae, ab ipsa professa et saltem ab ea co­ ram qua professio emissa est, subscriptum, servetur in tabulario Monasterii; et insuper, si agatur de professione sollemni, Abbatissa debet profitentis parochum baptismi de eadem cer­ tiorem reddere. 237. - Simplex professio actus votis contra­ rios reddit illicitos, sed non invalidos; profes­ sio autem sollemnis, si sint irritabiles, etiam invalidos. 238. - Professae a votis simplicibus fruuntur iisdem indulgentiis, privilegiis et spiri­ tualibus gratiis, quibus gaudent professae a votis sollemnibus, et si morte praeveniantur ad eadem suffragia jus habent. Ceterum eadem


— 147 — obligatione tenentur observandi Regulam et Constitutiones, sed divini Officii privatim re­ citandi lege non obstringuntur. 239. - Quaelibet professa a votis simplici­ bus conserva* proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi. Quidquid autem industria sua vel intuitu Religionis acquirit Sanctae Sedi acquirit. 240. - Cessionem vel dispositionem, de qua supra (n. 224), professa a votis simpli­ cibus mutare potest, non quidem proprio ar­ bitrio, sed de licentia Ordinarii loci, et si Monasterium Regularibus subsit, Superioris regularis, dummodo mutatio, saltem de no­ tabili bonorum parte, non fiat in favorem Re­ ligionis; per discessum autem a Monasterio ejusmodi cessio ac dispositio habere vim de­ sinit. 241. - Exacto professionis temporariae tem­ pore, Soror vel emittat professionem sollem­ nem, vel ad saeculum redeat; sed etiam du­ rante tempore professionis temporariae potest, si digna non habeatur quae vota perpetua nuncupet, dimitti a legitimo Superiore, ut di­ cetur infra. 242. - Professa a votis simplicibus antea nequit valide, sed intra sexaginta dies ante professionem sollemnem, salvis peculiaribus induitis a Sancta Sede concessis, debet omni-


— 148 — bus bonis quae actu habet cui maluerit, sub conditione secuturae professionis, renunliai'e. Secuta autem professione, ea omnia slatim fiant quae necessaria sunt ut renuntiatio etiam jure civili effectum consequatur. 243. « Post sollemnem professionem, salvis pariter peculiaribus Apostolicae Sedis indui­ tis, omnia bona quae quovis modo obveniunt Moniali acquiruntur Sanctae Sedi in proprie­ tatem. 244. - Tempore votorum simplicium ad fi­ nem appropinquante, Abbatissa convocet Ca­ pitulum et exquirat secretum Monialium sol­ lemniter professarum votum, quod hoc in casu est consullivum tantum. Deinde ipsa Ab­ batissa, si, omnibus coram Deo mature per­ pensis, judicet Sororem idoneam, debet Or­ dinarium loci, duobus saltem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad professionem sollemnem, ut de exploratione canonica facienda ipse provideat, prout dic­ tum est supra (n. 209); et si de pia Sororis ac libera voluntate plene constiterit, nihilque aliunde obfuerit, ad professionem sollem­ nem ab Abbatissa admittatur. 245. - Dispensatio votorum, tam simpli­ cium quam sollemnium, reservatur unice ad Sedem Apostolicam, salvo pro votis simpli­ cibus temporariis praescripto n. 251.


— 149 — Articulus IV. De exitu et de dimissione Sorornm 246. - Postulantes ac novitiae possunt Re­ ligionem libere deserere: atque, prouit supra (n. 196) dictum esi, ad Abbatissam perlinet, de Consilio Discretorii sui, ad saeculum re­ mittere postulantes quas non invenerit ido­ neas ad vitam religiosam, imo et novitias qua­ vis justa de causa e Monasterio dimittere, de consensu tamen Discretorii sui. 247. - Sorores professae a votis tempora­ riis, expleto votorum tempore, libere possunt Religionem et ipsae deserere; ac pariter Ab­ batissa, cum voto deliberativo Discretorii sui, ob justas ac rationabiles causas, easdem po­ test ab emittenda professione sollemni exclu­ dere; non tamen ratione infirmitatis, nisi cer­ to probetur eam ante professionem fuisse do­ lose relicilam aut dissimulatam. 248. - Si qua Soror professa a votis tem­ porariis, durantibus ipsis votis, vel etiam pro­ fessa a votis sollemnibus, amissa religiosa vo­ catione, quod Deus avertat, velit Religionem deserere, oportet ut dispensationem super vo­ tis, vel respeclive indultum saecularizatioriis, a Sede Aposlolica prius impetret.


— 150 — 249. - Quodsi ob bonum ac pacem Reli­ gionis necessarium sit ad dimissionem Soro­ ris alicujus procedere, praescriptiones Juris Canonici accurate servare oportet. 250. - Porro professam a votis simplicibus temporariis, horum tempore durante, dimit­ tere potest Ordinarius loci, et si Monasterium sit Regularibus obnoxium, Superior regula­ ris, postquam Monasterii Abbatissa cum suo Discretorio fidem de causis scripto fecerit. Sed lii omnes, graviter onerata conscientia, Soro­ rem dimittere nequeunt, nisi servatis quae sequuntur: 1° Causae dimissionis debent esse graves; 2° Possunt se habere sive ex parte Reli­ gionis, sive ex parte Sororis. Defectus spiri­ tus religiosi qui aliis scandalo sit est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una cum salutari poenitentia incassum cesserit, non vero infirma valetudo, nisi certo constet eam ante professionem fuisse dolose relicitam aut dissimulatam. 3° Licet Ordinario et Superiori dimittenti certo innotescere debeant, non est tamen necesse ut formali judicio comprobentur. At Sorori semper manifestari debent, data eidem plena respondendi licentia; ejusque respon­ siones Superiori dimittenti fideliter subji­ ciantur.


— 151 — 4° Contra dimissionis decretum est So­ rori facultas recurrendi ad Sedem Apostolicam; et pendente recursu, dummodo intra decem dies ab intimatione dimissionis inter­ positus fuerit, ipsa dimissio nullum Habet juridicum effectum. 251. - Soror professa a votis temporariis, legitime dimissa ad normam numeri praece­ dentis, ipso facto solvitur ab omnibus votis religiosis. 252. - Ad dimittendas Sorores professas a volis, sollemnibus exiguntur graves causae exteriores una cum incorrigibilitate, experi­ mento prius habito, ita ut spes resipiscentiae evanuerit, judicio Abbatissae ejusque Discre­ torii. Sorori autem jus est suas rationes libe­ re exponendi; ejusque responsiones in actis fideliter referendae sunt. 253. - Ordinarius loci omnia acta et do­ cumenta transmittat ad Sacram Congregatio­ nem de Religiosis cum suo et Superioris re­ gularis voto, si Monasterium Regularibus sit subjectum. Sacra Congregatio autem quod magis expedire censuerit decernet, atque ejus decisio religiose ad effectum deducetur. 254. - In casu gravis scandali exterioris vel gravissimi nocumenti Communitati im­ minentis, Soror statim potest ab Abbatissa, cum consensu Discretorii sui et Ordinarii loci,


— 152 — ad saeculum remilti, habitu religioso illico deposito, ita tamen ut res per ipsum Ordina­ rium Sanctae Sedis judicio sine mora subji­ ciatur. 255. - Quae e Religione egrediantur aut ex eadem fuerint dimissae, sive vota sollemnia nuncupaverint, sive tantum simplicia, nihil possunt repetere ob quamlibet operam Reli­ gioni praestitam. Monasterium tamen Sorori­ bus exeuntibus praestare debet ex caritate ea quae requiruntur ut, naturali aequitate ser­ vata, per aliquod tempus, mutuo consensu vel in casu dissensus ab Ordinario loci deter­ minandum, honeste vivere possint. 256. - In dimittendis Sororibus Abbatissa et Discretae cum maxima caritate et pruden­ tia agere tenentur, ne dum jura Monasterii tueri conantur, bonae famae ipsius Monaste­ rii ac religiosae Communitatis praejudicium apud saeculares afferant. Articulus V. De erectione et suppressione Monasteriorum 257. - Nullum Monasterium erigatur, nisi judicari prudenter possit vel ex consuetis elee­ mosynis vel alio modo congruae Sororum ha­ bitationi et sustentationi provisum iri.


— 153 — 258. - Ad erigendum Monasterium Monialium Sanctae Olarae requiritur beneplacitum Sedis Apostolicae et Ordinarii loci consensus scripto datus. Insuper, etiam habito induito apostolico, ad aedificandam ecclesiam aut ora­ torium in certo ac determinato loco obtinenda est specialis Ordinarii loci licentia. 259. - Monasterium jam canonice erectum, sive formatum sit sive non formatum, id est, etsi in eo non amplius degant sex Sorores pro­ fessae, supprimi nequit sine beneplacito aposlolico. Articulus VI. De qnibusdac obligationibus Snperiorissaram et subditarum 260. - Religiosae omnes, tamquam supre­ mo Superiori, subduntur Romano Pontifici, cui obedire tenentur etiam vi voti obedientiae. Subduntur' quoque Ordinario loci, ad normam sacrorum Canonum. 261. - Abbatissa debet notitiam et executionem decretorum Sanctae Sedis, quae Re­ ligiosas respiciunt, suas inter subditas pro­ movere. Curet autem: 1° ut statis temporibus, juxta consuetu­ dinem cujusque Monasterii, publice legantur Regula et Constitutiones; itemque statis die-


— 154 — bus decrela quae publice legenda Sancta Se­ des praescribet; 2° ut saltem bis in mense Christianae ca­ techesis habeatur instructio pro Sororibus Conversis, necnon pia ad totam Communi­ tatem exhortatio; 3° ut religiosa Communitas quotannis spiritualibus exercitiis vacet. 262. - Tenetur Abbatissa consensum aut consilium Discretorii sui aut Capituli exqui­ rere ad normam sacrorum Canonum, Regu­ lae et Constitutionum. Porro cum sacri Cano­ nes, Regula aut Constitutiones statuunt Abba­ tissam ad agendum indigere consensu vel con­ silio Discretorii aut Capituli Communitatis: 1° Si consensus exigatur, Abbatissa con­ tra votum Discretorii aut respective Capituli invalide agit; si consilium tantum, satis est ad valide agendum ut Abbatissa Discretorium vel respective Capitulum audiat; quamvis autem nulla obligatione teneatur in hoc secundo casu ad votum, etsi concors, eidem expressum ac­ cedendi, multum tamen concordibus Discre­ torii aut Capituli suffragiis deferat, nec ab eisdem, sine praevalenti ratione, suo judicio aestimanda, discedat. 2° Discretae autem, sive respective Soro­ res jus ad votum habentes, in unum convoca-


— 155 — ri debent, ad praestandum consensum aut consilium in re de qua agitur. 263. - In quovis Monasterio vita commu­ nis accurate ab omnibus servetur, etiam in iis quae ad viotum, ad vestitum et ad supel­ lectilem pertinent. Sororum autem supellex seraphicae paupertati conveniat, quam pro­ fessae sunt. 264. - Omnes et singulae Sorores, Superiorissae aeque ac subditae, debent, non solum quae nuncuparunt vota fideliter integreque servare, sed etiam secundum Regulam et Con­ stitutiones propriae Religionis vitam compo­ nere atque ita ad perfectionem sui status con­ tendere. 265. - Ad hoc autem ut Sorores omnes obli­ gationes sui status bene noscant, debet Abba­ tissa cuilibet Sorori, sive professae sive etiam novitiae, et quidem ab initio novitiatus, in­ tegrum exemplar Regulae harumque Consti­ tutionum tradere, ab unaquaque in proprium ac perpetuum usum sibi retinendum et pie legendum.


— 156 — (Conclusio Gulielmi Casalensis)

Per 'praecedentia autem non in­ tendimus quovis modo infringere bonas et sanctas ordinationes quas alias praefatis Sororibus tradiditvenerabilis Religiosa Soror Coleta, Filia Nostra in Christo Jesu charis• sima, dummodo dictae ordinationes sacris Canonibus vel hisce Constitu­ tionibus non sint contrariae. His itaque declarationum, admo­ nitionum, et Constitutionum praesi­ diis cum vestro statui arbitremur divino munere provisum esse, vos in Christo Filiae, Abbatissae et uni­ versae Monasteriorum Sorores, a praefata devotissima Matre vestra Sorore Coleta laudabiliter atque fa­ ma singularissima fundatorum et in Christi nomine fundandorum, prae­ sentes pariter et futurae, ad quas universas et singulas haec nostra vestrae directionis scripta transmit­ timus, tanta mentis et omnium ve-


— 157 —

strarum virium 'praeparatione ad eo­ rum religiosissimam observantiam incumbatis, quanto uberiores fruc­ tus ex eorum observantia vos conse­ cuturas non dubitamus. Nos vero, quo majori robore atque auctoritate haec omnia et singula apud vos valeant et devotiori humi­ litate suscipiantur, sollemnitatibus consuetis visionis, examinationis, approbationis et appensionis sigilli Nostri officii fecimus munimine ro­ borari. Datum Gebennis, provinciae Burgundiae, sub anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo quar­ to, die vigesima octava Septembris, pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini Eugenii Papae quarti anno tertio, et inchoationis sacri Concilii Basiliensis, ad refor­ mationem omnium statuum, pacem procurandam inter fideles et extirpationem haere sum, feliciter nunc perseverantis, anno tertio.


— 158 —

(Conclusio Bullae Pii II)

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae confirma­ tionis, approbationis, ratificationis, communitionis, constitutionis, rejec­ tionis, revocationis et annullationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc atten­ tare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se nove­ rit incursurum. Datum Pomae apud Sanctum Pe­ trum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo quin­ quagesimo octavo, quintodecimo Ca­ lendas Novembris, Pontificatus No­ stri anno primo.


— 159 —

3208/31 DECRETUM Moniales Clarissae Reformationis a Sancta Coleta, quae praeter pri­ maevam sanctae Clarae Regulam, Constitutiones quoque profitentur a f. r. Pio Papa II approbatas, per bullam quae incipit uEtsi ex suscep­ ti regiminis », quintodecimo Calen­ das Novembris anni 1458 datam, hanc Sacram Congregationem de Religiosis humillimis instantibus­ que precibus rogaverunt, ut eadem Sacra Congregatio praedictas Con­ stitutiones ad normam vigentis le­ gislationis canonicae emendare di­ gnaretur. Porro haec Sacra Congregatio, preces sibi porrectas benigne exci­ piens, Constitutiones, de quibus su­ pra, emendare curavit, atque, re ma­ ture perpensa, eas, prout in adnexo exemplari prostant, per praesens De­ cretum recognoscit ratasque habet.


— 160 —

Contrariis quibuscumque non ob­ stantibus. Datum Romae, ex Secretaria Sa­ crae Congregationis de Religiosis, in die festo sanctae Elisabeth, 19 No­ vembris, anni 1931. (L. * S.) Fr. Alexitjs H. M. Card. Lepicier, o. s. m. Praefectus. Vinc. La Ptjma, Secret. ,


— 161 —

Praesens «Constitutionum Monialium Clarissarum Reformationis a Sancta Coleta » exemplar typis edi­ tum concordat fideliter cum textu originali a Sacra Congregatione de Religiosis recognito ratoque habito per Decretum diei 19 Novembris 1931, quod in Tabulario Generali Ordinis Fratrum Minorum in JJrbe asservatur. Romae, e Collegio S. Antonii, die 6 Martii, Sanctae Coletae Virgini, inclytae Clarissarum Reformatrici, sacra, 1932. Fr. Bona ventura Marrani

totius Ordinis Fratrum Minorum Minister Generalis


— 162 —

BENEDICTIO ET EXHORTATIO SERAPHICI PATRIS ROSTRI SANCTI FRANCISCI Et quicumque haec observaverit, in Coelo repleatur benedictione Altissimi Patris coelestis, et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui, cum sanctissimo Spiritu Paraclito et omnibus Virtutibus Coe­ lorum, et omnibus Sanctis. Et ego Frater Franciscus; parvulus ves­ ter et servus, quantumcumque pos­ sum, confirmo vobis intus et extra istam sanctissimam Benedictionem. Arnen. 0 dilectissimae Sorores et in ae­ ternum benedictae filiae; audite me, audite vocem Patris vestri; magna promisimus, maiora promissa sunt nobis. Servemus haec, suspiremus ad illa. Voluptas brevis, poena per­ petua ; modica passio, gloria infini­ ta ; multorum vocatio, paucorum ele­ ctio, omnium erit retributio. Arnen. Pax et Bonum


INDEX ALPHABETICUS CONSTITUTIONUM Citantur numeri marginales

A Abbatissa - qualitates 83 - electio 82, 84 seq. duratio officii 82, 84. — Dcbcly inter alia, necnon servatis servandis; promovere observantiam Regulae et Constitutio­ num 261, 264; et decretorum S. Sedis 261 - tradere cuilibet Sorori exemplar Regulae et Constitutio­ num 265 - examinare vitam anteactam et litteras testimoniales adspirantium 14, 198 - secretum de his servare 198 - Ordinarium praemonere de proxi­ ma vestitione 209; de professione simpilici 230; de solemni 244 - documentum vestitionis vel professio­ nis subscribere 236 - votum Capituli requirere pro admissione ad novitiatum et professionem 17, 209, 229 - Parochum Baptismi certiorem facere de professione solemni 236 - fidem de causis dimis­ sionis scripto facere 250 - Sorori dimissae neces­ saria praestare 255 - tempora statuere ad capillos tondendos 19 - invigilare ut Sorores choro intersint 37, 40 - promovere frequentem Communionem 62; et Confessionem sacramentalem 51 - curare ut ca­ techesis instructio, pia exhortatio et spiritualia exercitia habeantur 261 - convocare Sorores ad ca­ pitulum 103 seq. - providere de vestimentis 21, 34; et de victu 49 - assignare socias ad locutorium 170;


— 164 — et forensibus in clausuram intrantibus 178 - epis­ tolas aperire 79; exceptis excipiendis 81 - elavem locutorii custodire 171 - curam habere de infirmis 141 seqq. - eas visitare 145 seq. - subditas corri­ gere 162 - discretas convocare 262 (vid. Capitulum. - Discretorium) - consensum vel consilium expe­ tere a Discretorio (vide Discretorium); ab Ordi­ nario loci (vide Ordinarius loci); a Superiore Re­ gulari (vid. Superior regularis). Ejus esl9 servatis servandis: ad postulatum admit­ tere 4, 196; ex eo dimittere 196, 246; ad noviciatum 204; ex eo dimittere 225, 226, 246; ad profes­ sionem 235; «in articulo mortis» 227 - simpliciter professas dimittere 241; et in casu extraordinario 254 - Officialium nomina proponere 100 - officia injungere 153 - accessum ad locutorium permittere 114 - de libris legendis judicare 160, 161 - labores faciendos acceptare 158 - de eleemosynis disponere 132, 49 - ingressum in clausuram permittere ope­ rariis etc. 173. Potest, servatis servandis: postulatum prorogare 195; et no vitiatum 211; et tempus votorum sim­ plicium 233 - permittere usum culcitrae 150; et pedulum laneorum 152 - S. Communionem prohi­ bere, in casu determinato, 63 - agere contra votum consultivum Capituli vel Discretorii 262. Non potest: impedire libertatem Sororum in or­ dine ad Confessionem 56, 57 - debita contrahere, nisi servato Jure, 134 seq. - agere contra votum deliberativum Capituli vel Discretorii 262 - indu­ cere Sorores ad conscientiae manifestationem 61. Abstinentia 46; in Nativitate Domini 47 - dispen­ satio 48. Administratio bonorum cedenda a simpliciter professis 224, 240.


— 165 — Adspirantes: - de austeritatibus edocendae 5 admissio 4 - qualitates 6, 11 - 15, 197 - informatio­ nes 16, 198 - testimonium Baptismi et Confirma­ tionis 198 venientes ex alia Religione 16, 198 possunt eleemosynam tribuere Sororibus 8 - in­ gressus in clausuram 199. - Vid. Postulantes. Aetas: - adspirantium 6, 12, 13, 15, 197 - novitiarum 12, 204 - choristarum 13 - pro professione sim­ plici 12, 235 - pro solemni 235 - Abbatissae 83 Discretarum 85 - Magistrae novitiarum 213 - Sociae ejus 214 - relative ad jejunium 48 - ad electiones 94 - 96. Alienatio bonorum. - vide Bona - Administratio. Archivium: - Documenta in eo servanda 98, 236. B Baptimus: - testimonium 198 - Parochus baptismi de professione solemni certior faciendus 236. Benedictio Abbatissae non postulanda 185. Bona: - omnia abdicanda 122 seqq. - postulan­ tium 7, 202 - novitiarum 8, 223 - professarum 8, 239 seq., 242 seq. - nulla in saeculo servanda 10 S. Sedi acquisita 243. - Vide Paupertas. C

Caeremoniale 39, 236. Calceamenta, pro infirmis 152. Capilli tondendi 19. Capitulum: in admissione ad novitiatum 4, 17 ad professionem 17, 235, 244 - in electione Abbatis­ sae 87 - officialium 88 seq. - ejus consilium vel con­ sensus 262 - Capitulum culparum 103 seq. Caput, quomodo cooperiendum 30 seqq.


— 166 — Cardinalis Protector Ordinis.: quoad receptio­ nem adspirantium 4 - quoad commercium episto­ lare 81. Castitas 18. Catechesis: pro novitis 221 - pro Conversis 261. ChirurguS: - qualitates 146 - ingressus in clau­ suram 147, 174. Chorda 29. Choristae Sorores: - aetas 13 - novitiatus 212 quoad officium divinum 37 seq. - quoad electiones, vid. Capitulum. Chorus 37, 39, 40. Clausura: - lex 65, 72 - extensio 69 - sub vigi­ lantia Ordinarii 70 - licentia egrediendi 65, 72 in gravi periculo 67, 68 - in casu morbi 68 - ingres­ sus 144, 147, 172, 189, 199, 217 - pro administrandis Sacramentis 144, 186, 187 - Ratio agendi 178, 184. Commatres Sorores ne sint 120. Communio: - frequens promovenda 62 - Locus 64, 116 - quando prohibenda 63 - infirmarum 142, 187 - non jejunarum 143. Confessio: - tempus 51 - locus 58 - extraordina­ ria 54 - generalis 203 - novitiarum 222 - infirmarum 57, 186. Confessarius: - jus servandum 50 - ordinarius 52 - non sit scrutator 92 - duratio officii 60 - specialis 53 - extraordinarius 54 - alii 55 - pro infirmis 57 ab Ordinario approbandus 59 - administrat Viati­ cum et Extremam Unctionem 144 - ingressus in clausuram 173, 186, 187. Confirmatio: - testimonium 198. Consilia evangelica: obligatio 1, 2. Constitutiones*. Btudium 218, 220 - legendae 261 - in usum habendae 265 - servandae 264.


— 167 — Conversae Sorores: - novitiatus 212 - catechesis 261 - officium divinum 41, 42. Conversationes: inter Sorores 159 - cum saecu­ laribus 65, 182, 115 - in locutorio 76, 119, 170, 174, 178 - Vide Silentium. Correctio delinquentium 162 seqq. Crates: - in sede confessionali 58 - pro S. Com­ munione 64, 116 - in locutorio 76 - numerus 75. D Debita: - adspirantium 11, 206 - quo modo con­ trahenda 134 seq. - novitiis prohibita 8. Decreta Sanctae Sedis legenda et servanda 261. Defunctae: habitu Ordinis induendae 151 - suf­ fragia 222, 227, 238. Dimissio: postulantium 199, 246 - novitiarum 225, 226, 246 - professarum votorum simplicium 211, 250, 251 - votorum solemnium 252, 253 - in casu urgenti 254 - dimissae nihil repetere possunt 255 - ipsis ta­ men providendum ib. Director spiritualis 53. Discretae: electio 82, 86, 96 - qualitates et duratio officii 85 - in electionibus 100 - in locutorio 114, 168 - earum consensus aut consilium 21, 48, 101, 150, 152, 167, 168, 195, 196, 209, 225, 226, 246, 247, 250 seq. Dispensatio: - in ordine ad vestimenta 21, 23 ad chorum 40 - ad jejunium 48 - pro infirmis 150, 152 - super impedimentis 208 - super votis 245. Documenta requisita pro receptione adspiran­ tium 198. Dolus: - impedimentum 206, 235 - circa infirmi­ tatem praexsistentera 247, 250.


— 168 — E Electio: 82 seqq. - vide Abbatissa - Discretae Magistra - Vicaria - Capitulum. Eleemosynae: - vide Paupertas. Error: - impedimentum 11, 206, 235. Evangelium: - quo modo observandum 1 seq. Examen adspirantium 14. Exercitia spiritualia: ante vestitionem 203 - ante professionem 231 - a Communitate peragenda 261. Exhortationes piae 261. Exitus ab Ordine: - postulantium 199, 246 - novitiarum 226, 246 - professarum votorum simplicium 247 - modus 248 - vide Dimissio. Exploratio voluntatis: postulantium 209 - novitiarum 230 - professarum 244. Externae Sorores 72, 73.

I Impedimenta pro admissione ad novitiatum 206 seq. - pro officio Abbatissae 83. Indulgentiae: pro novitiis 222, 227 - pro professis votorum simplicium 238. Indultum S. Sedis: - pro impedimentis 16, 208 pro bonis professarum 242, 243 - pro saecularizatione 248 - pro erectione Monasterii 258 - pro suppres­ sione 259. - pro habendis Sororibus externis 73 - re­ late ad clausuram, vid. Clausura. Infirmae: - earum cura 141 seqq. - dispensatio­ nes 40, 48, 150, 152 - medicus 146 - (vid. Clausura) confessio 186, 57 - professio in articulo mortis 247 - Communio et Extrema Unctio 142, 187, 143. Infirmitas: quoad receptionem 6 - quoad dimis­ sionem 247, 250. Informationes pro postulantibus 16, 198.


— 169 — J Jejunium: - perpetuum 46 6seq. - dispensatio 48. Juramentum pro informationibus adspirantium 198. L Labor: - obligatio 153 - tempus 153, 156 seq. Lectio Decretorum S. Sedis, Regulae et Consti­ tutionum 261,9 265. • Legata prohibentur 128. Libri vitandi 160 - legendi 161, 261. Litterae 79-81. Locutorium: - extra clausuram 69 - locus 74 crates 75, 76 - accessus conditiones .114, 170; et tempus 118 - porta et claves 171. M Magistra novitiarum: - electio 100 - qualitates 213 - munus 220, 221 - Abbatissae subjecta 216 relatio de agendi ratione novitiarum 225 - curam habet postulantium 201 - ejus socia 214. Mantellus 21, 26. Medicus: - qualitates 146 - ingressus in clausu­ ram 147, 174. Minister Generalis: epistolare commercium 81. Minister Provincialis: ib. Missa 39 seq. - prohibita intra clausuram 188. Moderator spiritualis 53. Monasterium: erectio 257 seq. - suppressio 259.


— ITO — N Novitiae: - conditiones ad validam admissionem 206 - ad licitam 207 - exploratio voluntatis 209 aetas 12 - admissio 17, 204 - habitus 36 - in capitulo culparum 107, 109 - educatio 215 seqq. - commu­ nicatio cura professis 210 - lex clausurae 217 obedientia 217 - studia 219 - privilegia 222 - con­ fessio 222 - bona 8, 223, 224 - relatio de modo agendi 225 - dimissio 225, 226, 228 - exitus 226 professio in articulo mortis 227 - admissio ad pro­ fessionem 228 - vide Magistra - Postulantes» Novitiatus: - duratio 205, 211 - prorogatio 211, 228 - locus 210 - pro choristis vel conversis 212. O

Obedientia: Romano Pontifici 260 - Ordinario loci ibid. - Visitatoris 189 - Abbatissae: vide Abba­ tissa. Officia: - electiones 100 - acceptatio 97, 102 - re­ nuntiatio 102 - mutationes 101 - adimpletio 153 seqq., 40 - novitiarum 219. Officium Divinum: - capacitas Sororum 13 - si­ gnum 37, 39 - praeparatio 37 - modus recitandi 38, 39 - Conversarum 41, 42 - absentes 43. Ordinarius loci: - approbat confessarios 50, 53, 55, 59 - praescribit limites clausurae 69 - dat li­ centiam egrediendi 67, 68 - vel ingrediendi 70, 173, 199 - epistolare commercium 81 - praesidet electio­ ni Abbatissae et Discretarum 91 - subscribit acta capituli 98 - dat consensum ad contrahenda debita 136, 137 - licentiam ad mutandam cessionem bono­ rum 240 - jus visitationis 189 - consilium pro in­ formatione de quibusdam adspirantibus 198 - rela-


— 171 — te ad dimissionem professarum 250, 253, 255 - obedientia 260 - explorat voluntatem postulantium 209 - novitiarum 230 - professarum 244. Ostiaria: - electio »100 - qualitates 165 seqq. sociae 167, 180 - Discreta adjuncta 168 - modus agendi 169 seqq. - tempore Quadragesimae 118 claves 171 - res asportatae 176 - portae 177 - in­ gressus in clausuram 180 - vide Clausura. P Parochus monendus de professione 236. Partialitas vitanda 28. Paupertas: - abdicatio rerum 8, 9, 240 - nihil in saeculo servandum 10 - in vestibus 20, 27, 33, 35 extensio 122, 123 seq., 237 seq. - thesaurizatio 124, 126 - legata 128 - dona 133 - debita 134 seqq. aedificia 140 - labor 156, 158 - vide Bona. Portae 74, 75, 77, 78, 171, 179 - vide Ostiaria. Postulantes: - admissio 196 - postulatus duratio 195 - habitus 200 - clausura 199 - educatio 201 exitus 199 - dimissio 196, 246 - exploratio volun­ tatis 209 - exercitia spiritualia, confessio generalis 203 - ad novitiatum admissio 209 - vid. Adspirantes. Privilegia: novitiarum 222, 227 - professarum a votis simplicibus 238. Professio: conditiones ad validitatem 235 - formu­ la 18 - simplex: aetas 12, 232 - admissio in capitulo 17, 229 - exploratio voluntatis 230 - duratio 232 prorogatio 233 - renovatio 234 - effectus 237, 239 ritus 18 - praemittenda cessio administrationis etc. 7, 8, 223, 224 - exitus 247, 248 - dimissio 247 - dis­ pensatio votorum 248, 251 - solemnis: aetas 235 post vota simplicia 235 - admissio 17, 235 - abdica tio bonorum 7, 8, 10 - effectus 243 - dispensatio vo-


— 172 — torum 248 - dimissio 252 - in « articulo mortis» 227 Sororum externarum 73. Proprietas bonorum prohibetur 129. R Reditus annui prohibentur 123. Regula: - obligatio 2, 3 - studium 218, 220 servanda 1 seqq., 264 - Sororibus tradenda 265 legenda 261. Renuntiatio officiorum 102. S

Sacramenta: vide Communio - Confessio - In­ firmae. Scandalum: causa dimissionis ab Ordine 254. Scrutatores in capitulo 91, 92, 98. Secretum de informationibus adspirantium 198. Sedes Apostolica: - decreta 261 - indultum: - pro postulantibus ex alia Religione 16 - pro exitu e clausura 65, 66 - vide Clausura - pro Sororibus externis 73 - pro dispensatione impedimentorum 208 - votorum 245, 248 - pro erigendis et supprimendis Monasteriis 258 - pro bonis professarum 242, 243 - ad eam recursus 250 - obedientia ei debita 260 epistolare commercium 81. Silentium: - in choro 37 - in capitulo 108 - in claustro 113, 178 - tempus 112, 113, 118. Simonia vitanda 9. Suffragia pro novitiis 222, 227 - pro simpliciter professis 238. - in electionibus 89, 99 seqq. Supellex paupertati congruat 127, 263. Superior Regularis: ejus consensus ad contra­ henda debita 136, 137 - quoad clausuram 70, 173 -


— 1T3 — in electione Abbatissae 91 - visitatio 189 - quoad mutationes in cessione bonorum 240 - quoad di­ missionem professarum 250, 253 - epistolare com­ mercium 81. T

Thesaurizatio prohibetur 126. Timor relate ad admisisonem 11, 206, 235. Torneatorium: 74 seqq. - vide Locutorium. Tunica: 21 seqq. - vide Vestes.

Usus rerum 130, 131. V Velum: - 30 seqq. - novitiarum 36. Vestes: - paupertas 20 seq. - numerus 21 seq. mensura 24 seq. - novitiarum 36 - postulantium 200. Vicaria: - electio 96 - vide Abbatissa - Discretae. Visitatio: - tempus 189 - visitatoris jura 190 seq. - obligationes Sororum ibid. - objectum 193 - poe­ nae contra impedientes scopum visitationis 194. Vita communis 28, 264. Vota: - vide Professio - Clausura - Obedientia Paupertas - Cartitas.


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.