urbi atque imperio4. Postero die ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. Iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga; (...) inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum5 apparebat. 1. Hannibali victori: il dativo è retto dal verbo gratularentur. 2. cessandum: sott. esse. 3. ut prius venisse quam venturum sciant: lega prius a quam.
V4 Dai libri Ab Urbe condita
4. saluti fuisse urbi atque imperio: è un doppio dativo. 5. interclusisse spiritum: “fossero morti coprendo” (obruentes).
Morte di Annibale Annibale, tradito da Prusia, capisce che la morte è inevitabile e decide di suicidarsi. In un passaggio qui cancellato ricorda il suo passato e sottolinea quanto i costumi romani siano decaduti, dal momento che devono ricorrere a un traditore per sconfiggere un nemico.
Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit (...). Ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat1 hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse (...); seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. Semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiae vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat. Ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos2, ne custodia saepirentur. Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit3. Totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt4, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, (...) fugere conatus, (...) venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. (…) Exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitae exitus fuit Hannibalis. 1. obiectum… erat: “era stato rimproverato”. 2. quosdam occultos: è sottinteso exitus. 3. Sed grave imperium… efficit: è un’amara consi-
derazione sulla potenza dei re a cui non sfugge nulla di ciò che vogliono controllare. 4. complexi sunt: ha come soggetto sottinteso milites. 5 Livio
© Casa Editrice G. Principato
207