PROVA DI CERTIFICAZIONE LINGUISTICA LATINA Livello A Summarium
Euclides, Megaris civis, tantum audire Socratem Athenis studebat ut in urbem nocte pedem inferret, tunica longa muliebri indutus, non curans poenam capitis quae Athenienses, odio finitimorum Megarensium, decretaverant: is vitam periclitabatur quod philosophiam amabat. In Gellii temporibus philosophi currunt ad fores iuvenum ut doceant eosdem qui ad meridiem dormiunt et discere nolunt.
Euclide di Megara
5
10
Decreto suo Athenienses caverant, ut, qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset; tanto Athenienses odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium. Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat. At nunc videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant. Aulo Gellio, Noctes Atticae
Prova di certificazione linguistica © Casa Editrice G. Principato
249